Dating: 808 09 14
In Christi nomine Cogitando cogitavimus vitam istam et vitam quae; post istam sequitur, placuitque nobis, ut cum rebus vitae; huius partem adipisceremur aeterne Idcirco tradimus et firmiter firmamus ad sanctum Emmerammum pro remedium animarum nostrarum et patris nostri Elis commarcham nostram in loco qui dicitur Eoluespah usque ad Uuisaha, inde usque ad Uuintarpah et inde tendens usque ad duos tumulos et usque ad supra dicta loca Auarorum Isti sunt testes Fatto, Hamadeo, Sahmar, Hitto, Uualtheri, Geruuin, Meginhart. Et alia die firmata est haec traditio coram Aodulfo comite, Cotarammo comite. Anto testis, Arnolt testis, Eto, Meripoto, Plidker, Uuitraat, Helmrih, Kerperht, Cotahram, Ambricho, Criimpald, Eparhart, Utto, Husuuart, Justus, Adalo, Popo, lmmo, Billunc, Unroh. Firmamus autem nos hanc traditionem ego Uuirut et Gisalmar et Uuentilmar in eclesia sancti Emmerammi in presentia Adaluuini episcopi offeramusque servum nostrum cum omnibus utensilibus suis nomine Gereloh. Facta haec traditio anno VIII. augusti Karoli, XVIII. kal. octob Et ego Thaugolf presbyter scribsi