Datierung: 792-816
In nomine patris et filii et spiritus sancti Cogitando cogitavimus ego Einhardus presbyter et Erhardus de futura beatitudine et de illorum retributione qui vitam merverunt habere aeternam. ldeoque tradidimus proprias res nostras, quas habere visi sumus in vico nuncupante Uuolfmuntingas, ad monasterium Adaluuini episcopi, quod situm est iuxta fluenta quae vocatur Rehtratanze, ad sanctum Salvatorem pro remedio animarum nostrarum vel parentum nostrorum, aecclesiam cum aedificiis, terris, silvis, campis, pratis, molendinis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, casas vel scurias, et haec firmata esse volumus perpetualiter Postmodum venerunt Adaluuinus episcopus cum multis nobilibus viris in ipso vico, qui vocatur Uuolfmuntingas, et tunc in presentia eorum Einhardus et Erhardus et uxor eius Uuillipurc traditionem fecerunt coram ipsis cum aecclesia et aedificiis, terris, silvis, campis, pratis, molendinis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, casas vel scurias et omnia aedificia et tegumenta tradiderunt ad sanctum Salvatorem, sicut hic superius scriptum est, et vestitudinem fecerunt Adaluuino episcopo de his omnibus, quorum hic commemoravimus, exceptis locis, que dicuntur Turunfeld et Altstat Et Uuillipurc tradidit mancipia IIII et convenire nos, ut Pernhardus filius Erhardi habeat ibidem suo pecori pascua et de silva utilitatem ad suum usum in ea vero ratione ut quandiu vixissent, in eorum sit potestate, post vero discessum eorum redeat, sicut superius in traditione continetur, ad monasterium sancti Salvatoris, quod Adaluuinus episcopus gubernare visus est, ad utilitatem servorum dei, qui in eodem loco deo servire noscuntur. Si quis vero, quod fieri non credimus, aut nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris aut ulla opposita persona, quod futurum esse non credimus, contra hanc cartulam tradicionis inire temptaverit, non valeat vindicare sed ista carta a dei presenti et deinceps firma omni tempore et inviolata maneat stipulatione subnixa Haec autem traditio facta est in praesentia Adaluuini episcopi et aliorum nobilium, quorum nomina haec sunt Hadager, Vuicterb, Sigihart, Adalpreht, Uuieco, Grimuni, Meiol, Uualdpreht, Erchanloh, Husuuart et ceteri