Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 8


Datierung: 792

ITEM PRECARIA POSSONIS.

Domino venerabile Adaluuino episcopo ego Posso supplicans flagito, ut mihi in beneficium prestarae (!). dignetis in Danubii pago, quicquid tradidi sancto dei martyre Emmerammo in Iocis supra dictis, hoc est Prama et Linthart, Sunichingas et Hronaga, ut hoc habere mihi liceat cum vestra voluntate meliorandi atque possidendi usque ad exitum vitae meae; post haec autem iure perpetuo stabilita atque firmata sancto dei atque praesulibus, qui provehentur in illis Iods. Hocque promitto, ut omni anno ad festivitatem sancti Martini I aut II solidos sancto dei conferam Quod si hoc quisquam derogaverit, a supradictis defensoribus convincatur