Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 7


Datierung: 792 07 22

TRADITIO POSSONIS.

Plagarum densitatibus iam multiplicatione crescentibus finis mundi atque interitus adpropinquare dinoscitur Hocqueego Posso animo meo revolvens cogitavi aliquid pro remedio anime meae vel parentum meorum dispensare ad aeclesias sanctorum de rebus perituris, ut per illorum suffragia peccata mea minuentur et premia dentur aeterna. Idcirco sacrosanctea aeclesiae dei, quae constructa est in honore sanctorum beati scilicet Emmerammi et sancti Georgii ceterorumque sanctorum in loco qui dicitur Reganesburc, ubi vir venerabilis Adaluuinus presul esse videtur, trado atque firmabo donatumque in perpetuum volo quicquid mihi pater vel parentes mei dimiserunt in pago Danubii in locis quae dicuntur Prama et Linthart, ad Sunichingas et Hronaga, omnia ex integro trado, terram cum domibus et mancipiis, silvis, cum campis et pratis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, quicquid dici vel nominari potest Et ego usque dum vixero, exinde spoliatus esse non debeo, post quoque meum discessum liberam habeat, qui preest aeclesiae, potestatem de hac re Si quis vero, quod futurum esse non credo, ego ipse aut aliquis de cognatione mea hoc rumpere temptaverit, iram dei se sciat incurrere et cogente iudice auri libram cum IIbus argenti ponderibus persolvat et quod repetit, irritum fiat, quia sub testimonio nobilium virorum firmavi sanctis dei isti sunt testes Ainhart testis, Petto testis, Lantfrid clericus testis, Uualtant testis, Uuaninc testiset in conspectu monachorum, quorum nomina sunt Adalo, Taugolf presbyter, qui et hanc traditionem scripsit Mardhetin presbyter, Uuitupald presbyter, Adalleoz. Actum est hoc anno XXIII. regnante domno Carolo rege francorum et XI. kal. aug