None
Datierung: 1144 05 30
Boscherio et Iacuto, filiis Hugonis Belli ad pedem, forte nocte quadam detruncantibus segetes in terra quam dicebant Roaldus, filius Gauterii, et fratres sui violenter eis et iniuste auferebant, inopinata superveniens idem Roaldus et sui interfecerunt eos, et Iacutus quidem statim mortuus est. Boscherius vero aliquot diebus supervixit, qui, cum crebis doloribus urgeretur a mortem, vocato monacho Gaufrido Minterio, qui capelle Salomonis regis, quae est in Plelan, rebusque eidem capelle pertinentibus preerat, profundis suspiriis et uberrimis lacrimis et devota supplicatione postulavit, ut ei ad sinum divine misericordie fugienti, Beati Benedicti habitu tradito, monastice conversationis arma tribueret. Qui, petita ab Ivone abbate licentia, quod postulabatur effecit. Igitur iam dictus Boscherius, imminente mortis articulo, ante mentis obtutum congestam suorum multitudinem peccatorum vehementer exhorrens, cum in totis actibus suis unde confidentiam haberet aliquam non inveniret iusticiam, toto cordis et mentis annisu ad divinam se conferens misericordiam, lacrimarum inundantia perfusus, dixit: Ego reus, ego miser, ego qui nec caelo nec terra dignus sum, qui caeli terreque conditorem, qui meum plasmatorem, qui meum redaemptorem flagitiosis et facinorosis operibus ab adolescentia mea irritare non destiti, ego, inquam, qui pro tantis in Deum et proximum malefactis, quid digne rependam non habeo, meipsum eiusdem Redemptoris mei manibus de cetero non iudicandum sed misericorditer tractandum committo, reddo atque commendo. Verum ut ea quae mihi maxime fuerunt causa perditionis, in hac summa necessitate vertantur ad remedium salutis, calumpnias quas in abbatia, in villa que dicitur Lantur, hucusque feceram, pro quibus innumera mala eiusdem abbatie hominibus mea culpa intuleram, ut mihi dimittat Deus peccata mea, hie et in aeternum prorsus dimitto. Quin etiam ut peccatricem faciem meam ad commovenda divinae pietatis viscera confidentius levare valeam, atque ut hereditatis eterne consors et particeps fiam, portionem hereditatis meae quam in abbatia quae vocatur Plelan paterno iure possideo, quartam scilicet partem terre quae dicitur Fiscus Augustini, Salvatori mundi et fratribus nostris monachis in monasterio rothonensi regulariter Deo servientibus concedo, dono atque in perpetuam elemosinam transfundo. Quibus dictis, absolutione facta, erat enim excommunicatus, sumpto Beati Benedicti habitu, exuit veterem hominem cum actibus suis, et induit novum hominem qui secundum Deum creatus est in iusticia et sanctitate veritatis. Factum est hoc anno ab incarnatione Domini .M.C.XLIIII, .III. kal. iunii, luna .XXIIII. Hii affuerunt: Gaufridus Minterius, monachus; Rivallonus, presbyter; Evenus, presbyter; Moisan filius Danielis, Guehenocu de Treber, Ferme et filii eius Guerricus et Iudicalis, Roalt et Evenus, Boscherius de Campel, Guischart, Guihomar gener Ferme. Hoc concesserunt et fide firmaverunt Herveus filius iaro dicti Boscherii, et Iudicalis, archidiaconus, nepos eius, qui hoc retinuit quod si monachus esse vellet, cum tota pecunia sua et cum largo dono de terra sua reciperetur.