Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 388

None
Datierung: 1089–1128

Ad indaginem rerum gestarum et noticiam earum posteris conferendam, visum est olim patribus preclara facta suis temporibus contingentia apicibus tradere, ut si forte inter partes contrarias flamma litium emerserit, litterarum auctoritate sopiri possit. Nos igitur eorum sequaces, paci modum inponere cupientes, memorie fidelium commendare libet, quod quedam illustris matrona vocabulo Orenia et una de numero prudentum, volens, instintu divino, iuxta Iohannis vocem, facere dignos fructus penitentie, hortatu Hervei abbalis, quendam filium suum in monachum, hostiam vivam, monasterio rothonensi tradidit, una simul com integritate sue possessionis quam iure hereditario in Treheguer obtinebat, terram videlicet iuxta aecclesiam, versus Aquilonem, usque ad viam que prope domui Hervi consistit et usque ad lapides quosdam ingentes in montis medio positos, iuxta semitam eunctibus Trez. Hec autem gesta sunt sollempne donatione, concessu Rioci Musullacensis domini, favente etiam Morvano episcopo venetensi, teste quoque Rotaldo presbytero de Acaio. Preterea prefata mulier suo muneri priori duo terrre novalia continentia usque ad fossam aquosam, versus Austrum, secus litus Vicenonie, locum etiam ad exclusam faciendam in eodem gurgite, com paludibus suis et omni telluris continuatione. Confestim vero, donatione facta, construxit Paganus monacus ibi exclusam ubi pisces caperentur in usibus monachorum necessarii, quam possedit quiete, concedente Rioco, Gledenni filio, de Arsal.