Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 390

None
Datierung: ca. 1160

Ego B., Dei gratia, namnetensis ecclesiae humilis episcopus, atque veneranter nominandus R., eadem gratia, venerabilis venetensis episcopus, universitati fidelium, modernis futurisque temporibus, notum facere curavimus quod de vulgata et lamentabile rothonensium monachorum querimonia, quam habebant adversus Eudonem de Roca super captis eorum hominibus et tribus navibus copiosis rebus honeratis iniuste et violenter ablatis, de quo Eudo cum tota terra sua domini Adriani summi pontificis atque Iosc. venerabilis Turonensis archiepiscopi auctoritate et mandato, nostra quoque vigilancia pariter et instancia, anathematizatus et Sathane in interitum carnis traditus, severe excommunicationis penas luebat, favente divina gratia..... qui subsequenter scribentur eos in pacem et concordiam revocavimus. Statuta igitur die, coram nobis facta est computacio de redemptione hominum et de vendicione duarum navium cum plenitudine earum et de vino navis tercie cum tribus anchoris et plurima parte suppellectilis eius, navem si quidem illam uualde quassatam et debilitatam, cum vasis vinariis et reliquis eius apparatis et quicquid penes suos servientes suosque ubicumque homines de armamentis et de omni suppellectile vel utensilibus rothonensium invenire potuit, reddidit et preconis voce reddi precepit. Ad recompensationem autem grandis et damnose iacture per quam predictos Rothonenses graviter affecerat, sub iureiurando et nostra custodia promisit se eis redditurum centum libras de rectis et legitimis redditibus consuetudinibus suis, qui sibi iure de navibus atque mercimoniis ipsorum Rothonensium, ita ut dimidiam ipsorum reddituum partem integre habeant, donec libre centum compleantur. Quia vero propter hunc nimium excessum iusti iudicii·meritam ultionem et illius diei malam auditionem vehementer formidabat, ut divine severitatis indignationem placare mereretur, ad augmentum et utilitatem ecclesie rothonensis donavit in perpetuam elemosinam et in ius interminabile unius navis que propria et dominica fuerit monachorum, in portu suo et in omni loco dominationis sue de omnibus que vehentur in illa liberam et integram immunitatem. Non exigetur vel capietur nec quacumque occasione de aliquo redditu vel exactione alicui obnoxia erit. Huius rei Custos testis; Ber., episcopus namnetensis; R., episcopus venetensis; Eudo ipse, qui donum concessit; Ivo, abbas rothonensis, testis; Tual, abbas Sancti Gilde, testis; Guehenocus, monachus, testis; Gurtiernus, presbyter, testis.