Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 385

None
Datierung: Vor 1050

De Fruciaco

Cum beatus Iohannes apostolus et euuangelista universaliter omnes ammoneat homines, dicens: Nolite diligere mundum neque ea que in mundo sunt, quia quicquid est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et ambitio vite; et gentium doctor in hoc ipso consonet, cum dicit: Tempus breve est, reliquum est ut qui utuntur hoc mundo tanquam non utentes sint; iccirco ego, Droaloius, filius Fredorii Migueronis castri possessor et dominus, considerans peccatorum meorum magnitudinem et momentaneam in hoc seculo commorationem, sciensque quod sicut nichil intulimus in hunc mundum, ita nec quicquam inde auferre poterimus, nisi id tamen quod pro nostrarum remedio animarum, pro spe et expectacione retributionis eterne in celestes thesauros per manus pauperum intulerimus, et quod ad cultum divini servicii propensius peragendum de rebus et possessionibus nostris ecclesie Dei contulerimus, hiis et aliis divine scripturae sentenciis, quos ab ore sapienti um audivi, commonitus, gloriosam et omni reverentia et honore venerandam Sancti Salvatoris rothonensis, gratia peregrinationis, adii ecclesiam, dominamque Oreguen comparem et coniugem meam duosque filios meos, Rivallonum atque Helogonum, eodem peregrinationis desiderio ductos, comites et comperegrinos habui. Igitur, audita sanctarum celebratione missarum, et per singula sacratissimi loci altaria precibus fusis, et quorum ibidem continentur reliquie sanctorum petitis suffragiis, quantaque potuimus et scivimus devotione ac supplicatione adorato Domino Salvatore, abbatis quoque Caualloni qui tunc eidem preerat monasterio simulque monachorum ibidem Deo servientium orationibus nos commendantes, perpetuum eiusdem ecclesiae beneficium de manu ipsius abbatis in capitulo recepimus. Tunc mihi visum est conveniens et oportunum ut voti mei desiderium quod diu mente conceperam, perducerem ad effectum, et primum quidem humili supplicatione postulatione abbatem Cauallonum et monachos ut filium meum Iudicahelem, quem de libera coniuge mea genueram, in monachum suscipere dignarentur. Quo gratanter ab omnibus concesso, abbate comitante totoque conventu, ad sacratissimum Sancti Salvatoris altare accessi, et dixi: “Tibi, Domine, Christe, Salvator mundi, et beatissime Virgini Mariae et sanctis quorum hic habentur memorie, offero hodie et in hostiam vivam concedo et trado filium meum Iudicaelem, ut tibi, Domine, in castris tuis, iugiter deserviat, et sequestratus a secularibus negociis, iuxta beati instituta Benedicti regulariter vivat. Ad augmentum quoque et honorern ampliandum huius tue sancte rothonensis ecclesiae, cum assensu Erardi ecclesie nannetensis episcopi, dono et concedo et in perpetuam elemosinam trado monasterium Beate et gloriose semper Virginis Mariae, apud Frociacum, quod videlicet monasterium testantur antiqui de veteri ruina a beato Frontonio Petragoricensi episcopo, qui eundem locum per multos dies heremita incoluit, reedificatum, et priscis atque modernis temporibus pro signis atque virtutibus quas ibidem Dominus operari dignatus est, in magna veneratione habitum, hoc, inquam, monasterium cum toto cimiterio quod usque ad parietem ecclesiae Beati Petri pertingit, et quod ab oriente veniens a castello publica via, ab occasu vero vetus fossatum terminat, simul et terram ab utroque latere ipsi cimiterio contiguam et subiectam cum tota integritate et pertinentiis suis cum iure et libertate sua sollempni hodie donatione trado et huic ecclesiae et eius servitoribus libere possidenda quiete et immuniter tenenda et habenda concedo et confirmo, ut quicquid de cimiterio, iure aecclesiastico, quicquid de terra, iure terreno, modo et in futurum exigi debet aut potest, totum tuis, venerabilis abba, tuorumque successorum stipendiis, sumptibus et necessariis usibus; perhenni tempore profuturum cedat. Dono etiam optimum pratum quod mete posite et noti fines a ceteris pratis disterminant; ad hec dono et concedo et in perpetuum inconvulse tenendum confirmo, ut monachi quibus huius elemosine cura fuerit, attributa habeant .IIII.or de his qui modo ibi sunt burgenses quos potius elegerent in burgo Sanctae Mariae, immunes et liberos ab omni servitio et consuetudine domini·castellani; et ut eadem libertate potiantur omnes illi quos de aliis parrochiis et locis monachi in suum burgum adduxerint, statuo quoque et ad huius doni augmentum et decorum perhenniter tenendum decerno, ut quia dilectum meum filium Iu. Domino Salvatori in monachum offero et cum eo tocius hereditalis mee partem exiguam dono, quatinus ipsa pars, et pro honore Dei cui donata, et pro amore filii mei de cuius iure et patrimonio est, eandem nunc et in futurum libertatis dominationis et potestatis, quam habet castellum et reliqua terra mea, obtineat dignitatem; et ut monachi huius elemosine per diuturna tempora possessores successuri et eorum homines de quocumque servicio, consuetudine vel redditu, domino castelli mei non habeantur obnoxii nec aliqua teneantur occasione subiecti, id quoque potissimum statuo et interminabiliter conservandum decerno, ut quicquid ad partem, et elemosinam; istam de quocumque maiorum dominorum spectabit, servicio totum amodo relique terre mee suppleat magnitudo. Addo etiam ad hec et perpetua donatione concedo ecclesiae Beati Petri atque cimiterii eius terciam partem·et quicquid in eadem· ecclesia seu cimiterio in cunctis sanctorum festivitatibus anni simulque de oblationibus nuptiarum et de candelis purificationum capere soleo; dono et decimam meam, videlicet duas partes tocius tercie partis de omni annona et nascentiis terre et de omni: animante unde, more aecclesiastico, debent exigi et reddi debent decime et primicie. Vestram autem venerabilem universitatem suppliciter precor, venerabilis abba, et qui hic astatis, monachi, ut huius facti mei ante Deum et homines testes sitis; ego enim rem istam testor, et hi quos mecum adduxi. Ego, Droalius, testis; Oreguen, uxor mea, testis; Ri. et Helogonus, filii mei, quorum voluntate hoc facio; Nomineius, miles meus, qui presens adest, testis, et alii multi. His devote peractis et dicto vale, ad propria remeavimus.