None
Datierung: 1148 12 26
............... monachi. Ipsi venditores, Gauter et Renalt filius eius, Mengui et Gefre, simul Albant sororius eorum, cum Cavallono filio suo, Gauter filius Simonis, Mengui de Quercu, Guillelmus Quenhor, hii duo de Brimun, Ansant, Gefre Le Fol, Bernier de Treemer, Guerrerius. Ed et hoc memorie tradendum quod predictus Karadocus in infirmitate qua mortuus est in domo nostra, id est apud Ballac, in lecto iacens, in bona memoria hec dona, id est Brengoen et Coicaden, ecclesie Sancti Salvatoris in perpetuam elemosinam donavit, duosque filios suos atque Alfredum generum suum hec ipsa dare, concedere, atque in futurum. Anno ab incarnatione Domini .M.C.XL.VIII., .VII. kal. ianuarii, luna .XII., in die Beati Stephani prothornartiris; Ansal, filius Aldefredi; Eon de Alto Bosco et Gleen filius eius, et Gefre filius eiusdem Gleen, necnon et Rainaldus gener predicti Eonis. Sed et Houis filius Rio de Treemer dederunt partes suas de Ballac in parte scilicet Hervi de Pirric, dederunt, inquam, hereditates suas, iuxta quod cuique competebat, Sancto Salvatori rothonensi, ipsa die offerentes eas super altare Beate Marie de Ballac, presente Ivone abhate. Affuerunt ipse Ivo abbas et Hubertus, Herveus Mica, Bernerius, monachi; Alvridus et Robertus, presbyteri; de laicis: ipse Ansaut, Gefre Le Fol, David famulus et alii supra nominati.