None
Datierung: 1095
Consideratione satis provida et docili studuerunt peristissima olim viri ut quotiens aliqua relatu digna gererentur, illico etiam pagini traderentur, ne rerum memoria illorum deleretur ignavia. Ea propter nos etiam, licet inhertiores, tamen eorum vestigiis inherentes, posteritati venture innotescimus quod quidam, hec es nomine Grohellus, lignea generositatis admodum animo conferens peccaminum se fasce gravatum, atque formidabilem metuens gehennam a propheta comminatam, ubi dicitur: “Quis poterit habitare cum igne devorante aut quis habitabit, ex vobis, cum ardoribus sempiternis?” Domini quoque sententie non surdus auditor, “ibi erit fletus et stridor dentium,” monachorum vitam emulatus, quo nichil vita perfectorum sanctius, eorum assumpsit habitum. Preterea, nolens manu contracta sed munere porrecta ingredi sanctuarium Domini, ex pro prio iure, monasterio rothonensi, ut letho pectore a fratribus cenobii susciperetur, villam quandam in Beati Deloci consitam diocesi, nomine Cambonic, consensu prolis necnon tocius consanguinitatis, zelo inflammatus divino, Bernardus, opidi vocabulo Rupis dominus, vir illustrissimus, sciens in presenti expianda commissa facinora cuique fore, quia iuxta sapientis dictum nec ratio nec sciencia est apud inferos, veniens Rothonum, altari Sancti Salvatoris obtulit B. filium suum, hostiam vivam, concedens pariter donum prefati militis et quidquid etiam proprii iuris in eadem villa ipse habebat, talliam scilicet, hostagium et cetera iura que pretaxatus Bernardns in villis patrie obtinet. Testes: Simon et Conen, Bernardi filii; Freorius Danielis filius; Freorius Richardi filius; Gondiern Modesti filius; Goreden, bastardus, Serro filius; Tanue; Daniel, presbyter; Rodaldus, abbas Sancti Gildasii, et Uruodius monachus eius.