None
Datierung: Ca. 1095
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod tempore Danielis de Croazac monachi, Cauallonus Alui filius, cum assensu omnium suorum propinquorum, unum iugerum terre cum octo in podu, pro salute anime sue propinquorumque suorum, in elemosina sempiterna, ecclesie Sancti Salvatoris atque monacho in Croazac consistenti, immune et liberum ab omni debito dedit. Hoc quoque, annuente Daniele cum filiis suis, Oliverio videlicet atque Savarico atque Guillelmo preposito, factum est. Testes huius rei de ciericis: Daniel, monachus; Andreas, sacerdos; Iohannes; de laicis: Cauallonus, Alui filius, qui donum dedit, filiis suis annuentibus, Iordano et Guillelmo, usorem quoque eius concedente Aanor; Iudicalis, Rodaldus, Riaelen Girart. Ad indaginem rerum gestarum et notitiam earum posteris conferendam, visum est olim patribus preclara facta suis temporibus continginta apicibus tradere, ut si fortes inter partes contrarias flamma; etc.