Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 382

None
Datierung: Ca. 1120

Memorie sequentium tradere curavimus quod Conanus de Serent, timore mortis perterritus, utpote lancea perforatus, habitum relligionis in aecclesia Salvatoris rothonensis sumpsit, eitlem aecclesie totam decimam suam de Kemenet, decimam scilicet septem villarum et dimidie, excepta parte presbyteratus, ab omni redditu·immunem, pro suorum parentumque delictorum venia, sollempniter, cum tota possessione terrae quam Guenno Bolomer tenuit, quae est una ex septem villis, in elemosina tribuit, necnon et taerram totam quam Fulchreet Baldri Morinusque de Mengui, filio Gueguenti, et de eodem Conano tenuerunt, sicut iam data fuerat in fine Menki, liberam ab omni redditu, cum tota decima preter partem presbyteratus et cum tercia parte decime duarum villarum, Brennuanau scilicet et Trewort, et medietatis Rogoretel, sicut ipse Conanus et Menki libere tenebant, benigne concessit.