Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 381

None
Datierung: 1141

Anno quo inperatrix filia Henrici regis Anglorum cepit Stephanum regem, mota est adversum monachos huius monasterii calumpnia de quadam terra, in·pago andegavensi, in loco qui dicitur Pruliacus, quam terram monachi, per viginti ferme et .V. annos, in pace et quiete tenuerant. Illam si quidem terram vendiderat Geraldus de Fago cuidam Huberto qui de eo quod asinam interfecerat, cognomen habebat, retentis per singulos annos sex denariis pro censu et legitirnis servitiis que ad maiorem dominum respiciebant. Hubertus vero vendidit eam Fromundo, Fromundus autem vendidit illam Orrico moriacho qui eo tempore in Prulliaco erat, eisdem .VI. denariis et eisdem servitiis ubi prius fuerunt remanentibus, Riuallono quoque de Armaille atque Duranto de Fago, qui homo Riualloni et dominus Geraldi erat, necnon et ipso Geraldo concedentibus. Deinde mortuo Orrico, et post eum Galterio de Penpont et Galterio de Prim atque Guegono succedentibus et predictam terram in pace possidentibus, Marquerio, qui ad iam dictum locum missus erat, filius sepedicti Geraldi, Menardus nomine, calumpniam de qua loqui cepimus, intulit; ad quam profecto calumpniam refellendam misit Guillelmus abbas monachos qui insequentibus subscribentur, quibus in curia Gaufredi filii Riualloni de Armaille atque Duranti adstantibus dixit ille Menardus quod terram suam de iure paterno et avito monachi iniuste et violenter sibi auferebant. Ad quod responderunt monachi terram illam absque violentia se habere, et quod tamdiu illam absque calumnia tenuerant quatinus iuste leges illius patrie eius calumpnia amplius valere non posset. Cumque ille se legitimam et oportunam calunipniam fecisse asserere niteretur, et monachi hoc plene negarent, iudicatum est monachis per laicam personam illam iurare quod calumpniam illam nec viderant nec audierant, quam calumpniam, sicut dixerat, fecisse se probaturum spopondit. Verum cum de, his que ad pugnam pertinent ageretur, habito Menardus cum suis consilio, acceptis in caritate a monachis .X. solidis, calunpniam predictam in plena curia guerpivit, et terram illam Sancto Salvatori et monachis rothonensibus in perpetuum possidendam in manu Ivonis prioris, per ramum herbe que dicitur centonia, concessit et tradidit, omnesque suos coheredes, ad quorum patrimonium ius illud pertinebat, affuturos et concessuros firmiter promisit. Concessit hoc maritus sororis eius Gauter Barbot. Factum est in domo Riualloni de Armaille, mense iulio, die dominica, luna .XIII.a Huius rei sunt testes de parte monachorum: Ivo, Guegon, Marquerius, Gislebert, Robertus, Gaufridus, Gaufridus, Aelaunus, Renalt, Hervi, Guillelmus, Gefre et Herenhurga, Oliverius, Mauricius, Mauricius, Gaufridus, Robertus, Iohannes, Ernalt, canonicus; Durantus, Fromundus, Gauter, Martinus, Lanbert, et omnes fere viri de tota-parrochia Armaille.