Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 380

None
Datierung: Ca. 1095

Post multum vero temporis, contigit quod Gauterius Hai, qui Poenceio castro et terre adiacenti in illis diebus doininabatur, venit Iovinum causa visitandi quemdam monachum nomine Samoal, qui ibidem sanctissime vivens, multis virtutibus pollebat. Cuius monitis G. Hai in omnibus operibus bonis perseverabat; cumque inter eos de aeterna beatitudine multiplex ageretur sermo, ad ultimum Samoaldus monacus G. Hai ita allocutus fuit : “O probe et nobilis coram Deo et hominibus, in una modica re magnum tibi dedecus adquiris et vituperiurn, in hoc scilicet quod nostre proprie culture in Primaudaria decimacionem tibi adsumere non formidas; nunc autem ex parte Dei tibi moneo et remoneo ne amplius illam tibi adsumas.” Gauterius vero, sicut erat vir strenuissimus, verbis eius adquiescere et alia beneficia sibi conferre volens, precepit illum ire Poenceium. Sed Samoaldus monacus, senectuti sue et inbecillitati sui corporis consulens, illuc ire distulit, quoadusque G. Hai, gravi infirmitate cumpulsus, illum accersiri precepit, dicens quod recordatus fuerat qualiter ferro proprie sue lanceae et multa effusione sanguinis suorum et aliorum Primauderiam adquisierat. Ideoque in remissionem suorum peccatorum et eorum quorum sanguis effusus fuerat, decimacionem de qua supra tractatum est, Deo salvatori donare volebat, et super addens in testimonium quinque solidos, decimacionem in manu Samoaldi monachi donavit, adsistentibus in presencia Gaufrido filio eius, qui hanc rem adprobavit, et Gaudino de Priveria, et Hamelin de Armalle, et Pagano vicario, et Godefredo priore Sancte Marie, et Bili et Alfredo, monachis eiusdem, et Gaufrido presbytero, et Raginaldo Dandin de Iouigne, et aliis multis quorum nomina sunt in libro vite. Amen.