None
Datierung: Ca. 1050 04 13
Leo episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo Catvallono abbati monasterii Sancti Salvatoris, constructi in loco qui dicitur rothonensis, videlicet in Brittannia constituti, suisque successoribus ibidem regulariter promovendis in perpetuum. Suscepti nos officii cura compellit omnium aecclesiarum sollicitudinem gerere et libramine equitatis omnibus in necessitate positis, quantum Deo donante possumus, subvenire. Precipue tamen illis venerabilibus locis, quae iutis sanctae romane aecclesiae esse dinoscuntur et singulis annis sibi censum persollvunt pro debito honore summe et apostolicae sedis, cuius membra sunt, attentius subvenire et consulere debemus. Proinde iuxta peticionem tuam prefato monasterio cui tu preesse dinosceris, et quod iuris sancte romane eclesiae esse dinoscitur, unde per singulos annos census trium denariorum aureorum sibi redditur, huiusmodi privilegia presente auctoritatis nostrae decreto indulgemus, concedimus atque firmamus, statuentes nullum regum aut imperatorum, antistitum, nullum quacumque dignitate preditum de his quae eidem venerabili loco a quibuslibet hominibus de proprio iure iam donata sunt, sicuti constat de Bella Insula, quam Gaufridus, dux Britannorum, de proprio iure prefato monasterio contulit, quod Alanus, filius eius, postea concessit, et imperpetuum, ut tu asseris, et qui tecum sunt testificantur, firmiter confirmavit. Quod nos etiam, auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli et nostra, confirmamus, et in perpetuum ipsam insulam tibi et successoribus tuis sine inquietudine habere concedimus, vel in futurum, Deo miserante, collata fuerint sub cuiuslibet cause ocasionisve, spem minuere vel auferre audeat. Sed cuncta que ibi oblata sunt vel offerri contigerit, tam a te quam a tuis successoribus perhenni tempore sine inquietudine volumus possideri, eorum quidem usibus pro quorum sustentatione concessa sunt, modis omnibus profutura. Si quis vero regum, sacerdotum, clericorum, iudicum ac secularium personarum hanc constitutionis nostre paginam agnoscens, contra eam venire temptaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino iudicio existere de perpetrata cognoscat iniquitate. Et nisi resipuerit, et ad emendationem congruam venerit, a corpore et sanguine Domini nostri Ihesu Christi alienus fiat. Cunctis autem hanc constitucionis nostrtae paginam servantibus sit pax Domini nostri Ihesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Data Laterani, idibus aprilis.