None
Datierung: Vor 1108
Donum memoria dignum quod Tangicus vicechomes de Poher, pro anima patris sui et matris et pro salute sua et fratrum ac filiorum, Sancto Salvatori dedit, huic paginule inserere studuimus. Congregata apud Rothonum, ut moris erat, coram Alano principe, cnria omnium nobilium Britannie, Tangicus vicechomes, audiens in aecclesia Dei servicium et religionem monachorum, conimendavit se orationihus eorum et dedit eis terram totam quam mater sua iuxta castellum habuerat, et salagium merchati sui et omnium reddituum suorum decimam, id est, annonarum, molendinorum, pasnagiorum, venationum, brascimorum. Data sunt hec in capitulo, teste Deo, edificato autem in supradicta data terra monasterio in honore Salvatoris mundi. Dedit servitoribus eius decimam parrochie Cleven, quam iure hereditario possidebat, et decimam Choloroc; dedit et uxor sua Omnio decimam molendini sui, exemplo quorum Alfredus filius Dilex moriens dedit terram suam, quam ante monasterium habebat, annuentibus Landram fratre ejus et Madoio qui eam tenebat. Similiter Evenus, filius Halenau, timens mortem, dedit suam terram quam coram castello habebat. Horum testes: Tangicus vicecomes; Guethenocus et Fortis et Hilarius et Thebaldus, fratres, filii Tangici; Bernardus et Heli, testes; Daniel Collober et fratres eius Bernardus et Rodaldus, testes; Gorloios, testis; Blenluet et Guihomarcus, testes, filii eius; Killai Rufus, testis; Donuallonus Flo, testis; Killai, Pengan, testes; Morvan, Nannesuc, Marchaant, testes; Evenus, Louor; de clericis: Eudonus, abbas, testis; Merionus, scriptor, testis. Hec omnia confirmavit benignissimus Benedictus chorisopitensis episcopus, rogante eum venerabili abbatae rothonensi Walterio. Gratia Domini sit servantibus ea. Amen