None
Datierung: 1075
Favente divina gratia, quae regum iura decernit, contigit temporibus victoriosi et gloriosi principis Henrici qui Francorum rempublicam regebat, et illustris Hoel qui Mediterranea singulari prudentia gubernabat, ut ad sopiendas occidentalium aecclesiarum quas inter se habebant querelas, romanae aecclesiae legatus Stephanus Torticola mitteretur, qui, peragratis diversis provinciis, tandem ad nannetensem perveniens civitatem, exceptus est a presule ipsius civitatis, Guerec, qui, insolentia adsueta, tranquillitatem rothonensis aecclesie, spretis summe sedis privilegiis, quae eam inmunem predicant, subiugando vexabat. Quod cernens idem Stephanus, sategit qualiter eandem aecclesiam solis romanis legibus subditam, ut pridem fuerat, relinqueret; nec valuit. Summe sedi reservatur iudicium; itur Rome; ventilatur querela in conspectu plurimorum astantium in concilio presulum; deprehenditur reus presul nannetensis audacia, plectitur depositione, succedit penitudo, satisfacit. Reformatur prima gratia; tamen eadem perseverat auctoritas apostolica. Renovantur antiqua privilegia; libera, sub audientia omnium, rothonensis emicat ecclesia; abbati et fratribus sacerdotalia cuncta conceduntur iura. Nec abnuit presul Guerec, sed concedit in sola neglegentia sacerdotum in religione reservata vindicta. In vulgari manu et divina et humana abba cuncta hahet iudicia, excepto quod in exteris hominibus, si abbati vel suis aliquod forifecerint, propter excommunicationem dimidia episcopo reservatur vindicta. Aliter nullo modo. Huius rei testes fuerunt qui eidem concilio interfuerunt. Signum summi presulis Aldebranni Gregorii, qui eidem concilio presidebat; signum Stephani Torticole; signum Hugonis Diensis; signum Amati Burdegalensis; signum Radulfi Turonensis; signum abbatis Hugonis Clunniensis; signum Odonis Autisioderensis; signum Anquitilli de Moysac; signum abbatis Almodi, cui eadem carta tradita est.