Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 373

None
Datierung: 1037

De Sancto Guutvalo episcopo

Sapientes viri et maxime doctores aecclesiarum hanc utilem consuetudinem semper observaverunt super his quae utilia et necessaria erant, ut ad memoriam in futurum reducerentur litteris describere curabant, usi sapienti consilio, quia quicquid scribitur melius et levius retinetur. Nos vero consuetudines illorum, quia bone sunt, sequentes, quicquid in posterum scire et retinere volumus, litteris describere decrevimus. Ut ergo liquidius clarescat et facilius ad meinoriam reducatur, ad utilitatem tam presentium quam futurorum, auxiliante Deo, describere curavimus qualiter vir Deo plenus Catuallonus, abbas aecclesie Sancti Salvatoris rothonensis, cum consilio suorum monachorum, perrexit ad quendam prohum virum Gurki nomine, qui in insula quae vocatur insula Sancti Gutuali morabatur, quam ipse, post destructionem Britanniae, edificaverat, quae a Normannis destructa fuerat. Ex iussu et voluntate Alani tocius Britanniae ducis, Gaufridi filii, qui etiam rex a nonnullis vocabatur, quem humiliter et cum omni mansuetudine, ut pote vir prudens et in cunctis providus, ammonuit quatinus prefatam insulam pro salute suae animae Sancto Salvatori suisque monachis in elemosina sempiterna concederet. Quod ille audiens, primo quidem exhorruit; erat enim vir ferus, genere normannus, qui et induebatur semper albis vestibus ex pura lana contextis. Sed postea, nutu Dei et ammonitione sancti viri compunctus, quod ipse venerabilis abbas et monachi petebant, scilicet prefatam insulam, cum omnibus terris ad eam pertinentibus, sicuti ipse libere possidebat, sic ex toto corde et cum tnagna devotione in manu prefati abbatis Sancto Salvatori suisque servientibus in perpetuum dedit et concessit; et ut hoc libentius concederet, ab ipso abbate et a fratribus qui cum eo erant in beneficium et in fraternitatem supradictae aecclesiae, sicuti unus ex monachis, receptus est, nec hoc pretereundum est quod ipse prefatus vir quandam partem insulae quam vallo et fossato ab alia parte insulae divisit, quamdiu viveret, retinuit; post mortem vero monachis prefatis, sicuti et alia pars, remaneret. Tunc prefatus abbas et sepedictus vir unanimes ad curiam comitis supradicti perrexerunt, in illis namque diebus erat venerabilis comes in insula quae vocatur Keberoen, ubi sepissime veniebat et frequentissime venationes exercebat. Qui cum ante comitem venissent, illumque salutassent, comes honorifice eos resalutavit et accuratissirne suscepit. Deinde venerabilis abbas et sepefatus vir, erigentes se cum magna mansuetudine, peticionem quam querebant comiti suisque baronibus notificaverunt; petierunt namque quatinus comes, pro salute suae animae suorumque parentum necnon pro incolumitate et prosperitate tocius regni, prefatam insulam Sancti Guituali, cum omnibus terris ad eam pertinentibus, videlicet totam terram de Minihi et totam terram de Plec et septem villas in Ploehidinuc, id est, Kaer en Treth, Kaer Guiscoiarn, Kaer Gleuhirian, Kaer Kerveneac, Kaer en Mostoer, Kaer Euen, Kaer Caradoc, Sancto Salvatori suisque monachis in elemosina sempiterna tribueret et concederet. Quod comes audiens, super hoc consilium cum suis accepit; quo accepto noluit differre peticionem quam querebant, diligebat enim abbatem Catuallonum nimium, sicuti fratrem suum, et Sancti Salvatoris locum; sed libentissime, cum consensu et voluntate illius supradicti viri qui cum abbate venerat, cum consensu etiam Iudicalis venetensis episcopi qui, rogatu nobilissimi comitis quicquid sibi et aecclesie Sancti Petri in ipsa insula et in terris que ad ipsam pertinent, episcopalis dignitatis competebat, preter consecrationes aecclesiarum et ordinaciones clericorum, in perpetuum Sancto Salvatori suisque servientibus tribuit et concessit, cum consensu etiam baronum qui cum ipso erant, libere, sicuti ipse et sui antecessores tenuerant, sine censu et sine tributo nec sibi nec posteris nec alicui mortalium nisi monachis supradictis, sie in manu supradicti abbatis, ad opus et ad utilitatem Sancti Salvatoris rothonensis monachorum, dedit et firmiter usque ad finem seculi concessit. Concessit etiam quod nullus prepositus, nullus villicus, nullus alicuius dignitate preditus unquam homines monachorum aliqua occasione audeat distringere vel ad seculare iudicium ante se vocare; sed abbas Sancti Salvatoris et monachi, si forisfecerint ubi locus et tempus fuerit, ante se iudicium, secundum quod sibi visum fuerit, faciant. Volumus enim et omnino imperamus, ut semper monachi in quiete sint, suisque hominibus eis in pace servire liceat. Insuper hoc etiam ipsis concessit quatenus quicquid lucrari et adquirere poterunt, ab omnibus hominibus qui in confinio et in vicinio prefatae insulae habitant, concessione et dono ipsius libere habeant, et in perpetum in summa quiete possideant. Factum est hoc dominica die, in prefata insula Keberoen, coram multis nobilibus nomina quorum subter scribentur, anno ab incarnatione Domini .M.XXVII., circulus lune .II., indic. .XI., epacte .XXII., concurr .bi., luna .VII., Alano tocius Britanniae monarchiam strenue gubernante, Henrico regnum Franciae obtinente, Iudicaelo episcopatum venetice urbis amministrante, Maino in episcopatu redonensis aecclesiae existente. Huius convencionis testes hii sunt: Alanus, comes, qui donum dedit et firmavit, testis; Eudo, frater eius, testis; Euenus Linzoel, frater eius, testis; Mainus, redonensis episcopus, testis; Iudicael, venetensis episcopus, testis, qui hanc donationem corroboravit et quod superius dictum est dedit; Rotbertus Vitriacensis, testis; Alanus de Rex, testis; Herveus Lohoiacensis; Guethenocus de Poubels, testis; Rodaldus Eufatus, testis; Alveus, Duoredi pater, testis; Guituallus et Daniel, duo apostoli, testes; Hugolinus de Henbont, testis; Glehoiarnus, faber, testis; Rivodus, qui aecclesiam Sancti Guituali curn prefato Gurki fecit, testis; Vitalis de Minihi, testis; David de Ploihinoc, testis; Aidroinus et Milon, duo capellani supradicti comitis, qui ex iussu ipsius hanc cartulam composuerunt, testes; Bili, archidiaconus aecclesiae Sancti Petri venetensis, et Berhaldus, gramaticus, et Morvanus et Hugolinus eiusdem aecclesiae duo decani, testes; Catuallonus, abbas, qui donum recepit, testis; Hogonnanus, prior; Perenesius, Almodus, Euenus, Sausoiarnus, Rodercus, monachi, testes; Alui, presbyter; Corehen, presbyter; Guinemerus, presbyter, testis; Gurki, qui donum ex parte dedit et concessit, testis; de laicis: Leran de Reus, Durocus, Maenki, Hoiarnus, Blenliuet, et alii quam plures, testes. Signum Alani ducis; signum Iudicalis episcopi +.