None
Datierung: 1104 (?)
Noverit fratrum religiosa memoria quod Redoret, presbyter et dominus aecclesiae Chroachac, gratia Dei ammonitus, ad aecclesiae rothonensis abbatem nomine Iustinum venerit, et ad reliquos fratres, et se et omnia sua necnon et patrem et matrem et parvulum filium suum Restanet tradiderit, hoc tamen pacto ut illi habitum religionis sumerent, et ipse aecclesiam predictam, licentia monachorum, donec pannos sumere ammonerent, teneret, ita ut monachi absque ulla calumnia ost hoc omnia sua, aecclesiam videlicet cum omnibus redditibus suis et partem suam cimiterii et totam terram suam, libere possideret, preter partem suam refectionis episcopi nannetensis et duos nummos vicecomitis. Hoc suum donum Benedicto nannetensi episcopo et vicecomiti de Dongia Gaufrido ostendit, qui benigne concesserunt, et qui, quantum ad eos pertinere videbatur, abbati et monachis preter simplicem consuetudinem descritam nichil retinentes, omnino liberum tradiderunt. Huius rei testes fuerunt: ipse episcopus Benedictus, et Gaufridus Freebert archidiaconus, et Riuallonus archidiachonus, et Iohannes decanus, et Willelmus decanus, et Petrus cantor, et Petrus cementarius, et Tecum monachus, testes; Gaufridus vicecomes et uxoi: eius; Haimericus de Vagina, testis; Rivallonus, filius Constancii, et Daniel de Premechel, et Goslinus, filius Men, testes; Willelmus, filius Derean, testis; Rivallonus, filius Reuelen, testis; Willelmus, clericus, et Euucnus, clericus; de monachis Sancti Salvatoris: Iustinus abbas, et Walterius prior, et Galterius Hierosolimitanus, testes; Rogerius, monachus; Helogonus monachus, et Marcherius monachus, et Restaned monachus; de laicis: Daniel presbyter, et Berhauldus telonarius. Hoc donum in aula vicecomitis de Dongia, coram tota curia, datum fuit et confirmatum in tempore Mathiae comitis nannetensis, regnante in Francia Philippo rege.