Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 372

None
Datierung: 1108–1133

Notum sit tam presentibus quam futuris, quod Mathias, Rescandi filius, de Siz, gravi infirmitate qua et mortuus est coactus, dedit Sancto Salvatori suisque monachis, in manu Hervei abbatis, in elemosina sempiterna, totam decimam quam in manu sua de abbatia tota monachorum que est apud Siz, id est, duas partes decime, sicuti ipse habebat, cum consensu et voluntate sui fratris Wllon et matris et cuiusdam presbyteri qui eius frater erat et suorum amicorum qui ibi aderant, pro remedio suae animae, ipse enim supramodum forisfecerat in abbatia; necnon sui patris ac fratris Guillelmi insuper et suae matris, unde fraternitatem et beneficium aecclesiae Sancti Salvatoris ipse et frater eius Guillermus et mater sua ipsa die insimul acceperunt, et hanc convencionem sibi retinuerunt, quod, quando finis illorum veniret, si haberent, darent; sin autem, pro hac eadem conventione reciperentur et in cimiterio Sancti Salvatoris convenienter sepelirentur. Huius rei testes sunt ipsi in primis: Mathias, qui donum dedit, et frater eius Guillelmus et mater sua; Richart et Rivallonus de Cornon et uxor sua Geldel, et soror eius Iestini uxor, et Hoes filius Orion, et frater eius Iarnogonus, et Bili frater Iargoni presbyteri de Siz; ex parte abbatis: ipse abbas Herveus et Galterius Parvus, et Gaufridus presbyter, et Harscuid Radulfi filius, et Pichart Morini filius, et Rivalonus Afichet, et Euuenus Albus, et multi alii testes.