None
Datierung: 1114–1139
Sed et hoc quoque describere censuimus quod in eadem parrochia Guerran nobis datum a quodam milite fuit, ut memoriter possit teneri. Accidit quod quidam nobilissimus miles Gaufridus nornine, de Guerran, graviter infirmari cepit et fere ad exitum propinquari. Sed antequam moreretur, vocavit ad se Sancti Salvatoris monachum, scilicet Budic, qui in eadem parrochia morabatur, cum quo habuit salubre cortsiliun1, nam humiliter ab eo requisivit ut eum monachum faceret. Quod monachus audiens, libenter quod petebat prefatus miles, annuit, et sanctis vestibus honorifice, ut decebat, illum induit et insuper ad domum suam secum adduxit. Ipse vero miles, ut erat vir strenuus, noluit vacua manu ad habitum venire, sed .XXX. modios salis Sancto Salvatori dedit, et duos homines, cum terris eorum, quos inmunes habebat et liberos ab omni consuetudine, Eumonoc scilicet et Bernart Bastium, ita quod nihil nec comiti alicui. mortalium redderent nisi sibi soli, quia ipse, dum sospes et in prosperitate erat, a comite Alano emerat, et octo libras pro inmunicione eorum, ut noturn est omnibus habitantibus in terra ipsa, dederat. Huius rei testes sunt: uxor eius nomine Barza, et filius eius Iudicalis, qui annuerunt et dederunt, testes; Gaufridus, villicus, testis; Alanus, villicus, testis; Arscuidus, filius Merian, testis; Willelmus filius Tangi; Conano chomite in Britannia, Briccio episcopo in Nainnecia, Herveo in hac rothonensi aecclesia abbate.