Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 370

None
Datierung: 1112

De Guerrandia

Quoniam quecumque scribuntur facilius ad memoriam reducuntur, ad utilitatem tam presentium quam futurorum placuit describere qualiter Alanus, Hoelli filins, comes totius Britanniae et princeps, reminiscens malorum et penitens quae in aecclesiam Sancti Salvatoris multotiens perpetraverat, nutu Dei et ammonitione Hervei abbatis Sancti Salvatoris, cum apud Rothonum in domo Barbotini graviter infirmabatur, qua tamen convaluit, sed de comitatu postea nullo modo se intromisit, cum consensu et voluntate suorum filiorum, Conani scilicet et Gaufridi, necnon et uxoris suae Hermengardis et uxoris filii sui Conani, Mahalt, coram multis nobilibus qui ibi presentes aderant, nomina quorum subter scribentur, dedit et concessit Sancto Salvatori suisque monachis in perpetuum, pro salutae suae animae ac filiorum et coniugis, necnon pro stabilitate et prosperitate sui regni, libere sicuti ipse possidebat, quandam consuetudinem quam super homines Sancti Salvatoris qui morantur in plebe quae vocatur Penkerac et in Guerran habebat, quam vulgo tallia nuncupatur, nos incisionem nominamus, tali modo ut nullus suorum heredum nec aliquis suorum sequatium ulterius audeat, illam repetere, vel aliquo modo sibi vindicare. Insuper etiam concessit et firmiter imperavit ne aliquis villicus nec prepositus nec etiam aliquis suorum clientum ullo modo sit ausus super hac re aliquid querere nec incisionem, quando erit facta, colligere, sed in arbitrio et potestate abbatis sit, ut quotienscumque comes suos homines inciderit, hoc est, censum a suis exigerit, abbas suos secundum velle suum incidat, et potestative, ut concessum est, colligat et habeat. Huius rei testes sunt: ipse Alanus, qui donum dedit, et duo filii eius Conanus et Gaufridus, qui dederunt et concesserunt; mater eorum Hermengardis, testis; Mahalt, uxor Conani comitis, testis; Brictius, episcopus nannetensis, testis; Oliverius, Gaufridi filius, testis; Simon, Bernardi filius, testis; Galterius, Iudicalis filius, testis; Paganus bastardus et Armael et Menguius Omnesii filius, testes; Willermus, dapifer, testis; Macharius de Mota, testis; et multi alii qui aderant, testes; abbas Herveus, qui donum accepit, et totus Sancti Salvatoris conventus, testes; Barbotin, in cuius domo hoc factum fuit, et omnes burgenses eiusdem villae, testes; Guethenocus, qui et Malus Vicinus nuncupatur, de Reus, fere cum omnibus suis militibus, testes. Factum est hoc apud Rothonum, in domo Barbotini ubi prefatus comes iacebat, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo duodecimo, luna septima, indictione quinta, Conano Alani filio imperium totius Britanniae gubernante, Briccione nannetice urbis episcopo existente, Herveo abbatiam Sancti Salvatoris prudenter aministrante.