None
Datierung: Ca. 1105
Cum nichil factum sit in terra sine causa, sunt tamen multi qui multa que vident quare facta sint ignorant, sicut quidam viri, id est, Primalt, Mainardus, Lanbertus, Walterius, Foart, fratres parrochiani de Armalle, nativi de villa que dicitur Pruille, qui in eadem villa in loco deserto videbant quoddam altare quod arbusta et herbas salvabat circa se a gelu et etiam ab igne silvam devorante, hii, vice quadam, super hoc consuluerunt Hoiricum presbyterum qui Sancto Iovino sub Goislino monacho in Iouinne serviebat. Quibus ille gratia plenus dixit altare illud esse Salvatoris, et signum eorum esse salutis. Monuit itaque eos ut pro salute sua locellum illud cum parte quadam terrae suae, unde monachus vivere posset, Salvatori suo et monachis eius in Regidono ei servientihus tribueret. At illi, habito consilio cum dominis suis, id est, Herveo, Iuscel et Gauterio atque Erardo filiis eius et Hamelino de Armalle super eos domino et Gauterio Hai domino super omnes, communi assensu vocaverunt ad se Iustinum abbatem et dederunt locellum illum cum medietate ville illius, pro salute sua, Salvatori suo, annuentibus hoc supradictis dominis qui similiter pro salute sua dominia sua et quicquid de illa habere debebant, dederunt, sed et Andefredus de Preveria suam decimam, Hamelinus quoque terciam partem decime presbyterii et decimam molendini sui ac totam offerendam in Armalle hominum monachi. Testes huius rei sunt omnes dicti datores et alii plures nobiles, id est, Gaudin de Preveria et Herveus Merula de Karbae et Mathias et Boso de Sancto Michaele.