Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 368

None
Datierung: 1101

Ad utilitatem tam presentium quam futurorum libuit describere, ut memoriter possit teneri, qualiter quidam miles Normandus, Bastardus nomine, Guehenoci filius, illius amore repletus, qui vocat ea que non sunt tanquam ea que sunt, pro salute sue anime necnon pro sospitate atque remedio animae sue coniugis Odicia, scilicet que ob gravem infirmitatem monialem habitum sumpserat, et ipsum supradictum dominum suum, amore summi regis, spontanea voluntate, dimiserat, nam parentes proximi erant, dedit Sancto Salvatori suisque monachis, libere et sine calumpnia, sicuti ipsi possidebant, duas partes decimae, cum omni presbyterio de capella que vocatur Berle, quas ipsa hereditario iure possidebat et etiam ab ipsis suis coheredibus .VIII. libras emerat, excepto hoc si contigerit quod ipse prefatus miles in ipsa Berle domum alicuius sui meditarii habuerit, pars illius meditarii de decima monachis Sancti Salvatoris erit. Pars vero Normandi Rabino Glemarhoci fili erit; necnon quartam partem decime de Alarac, nam aliam quartam a Dereano et ab eius filio Eveno cum monacho nomine Rotberto iam habebamus, liberam et ab omni inquisitione inmunem dedit; etiam in plebe que vocatur Siz, partem terre que sibi in dominio habebat in villa Bothavalon, et locum molendini in Karnun, sine censu vel calumnia ulli homini nisi Sancto Salvatori eiusque monachis, cum omnibus appendiciis sibi pertinentibus. Acta sunt autem haec, anno ab incarnatione Domini .M.C.I., Alano comite Britanniam gubernantae, Morvano episcopatum in Venetia amministrante, Benedicto namnetensem aecclesiam laboriosisime regente, Iustino abbate rotonensem cenobium strenue protegente. Per omnia benedictus Deus. Facta est autem haec donacio coram multis nobilibus viris tam monachis quam laicis, scilicet: Iustinus, abbas, qui donum recepit; Eudonus, monachus; Moyses, Monachus; Iarnogonus, monachus; Barbotus, laicus; Paganus filius Omnes. Testes autem huius donationis sunt hi: Normant, qui dedit et spopondit per fidem, testis; Daniel, filius Aldron, testis; similiter et Menki frater ejus, et Hamon, filius Maenki, testes; et Radulfus, frater eius, testis; Heoiarn, decanus, testis; Tomas, filius Pagani, testis; Rabin et Gleuden, filii Glemarhuc, testes; Derian, filius Cokelin, testis; et Iustin, filius Blinliuet, testis; et Iudicalis et Heoiarn monachus, fratres Normandi, testes; Heoiarn, pincerna, testis; Hervi, filius Teuhel, testis.