Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 367

None
Datierung: 1101 06 29

Abbas vero Sancti Salvatoris, per ammonitionem illius supradicti principis, ad illius loci constructionem in primis quingintos dedit solidos; necnon quandam plebiculam que nuncupatur Alarac, que erat dedita victui congregationis, ditioni illius prioris qui preesset illi loco in perpetuum contulit. Huius rei testes sunt: Waulterius ipse, qui hoc donum dedit; Guillelmus, frater eius, testis; Gaufridus, filius Riocci, testis; Gonnor, Riocci uxor, testis; Macharius, Gradeloni filius, testis; et Riuallonus, frater eius, testis; Simon de Ludron, testis; Tretcandus de Plebelan, testis; Matheus, Alvredi filius, testis; Derianus et Iagu, frater eius, testes; Waulterius, Rodaldi filius, testis; Iohannes, presbyter, qui huius rei proloqutor fuit, testis; abbas Sancti Salvatoris, qui hoc donum recepit, testis; Waulterius, prior, testis; Moyses Calvus, monachus, testis; Paganus, monachus, qui et Hugolinus vocatur, testis; Hurvodius, monachus, testis; Bernardus, monachus, testis; Tangi, monachus, testis; Harscuidus, monachus, testis; Eudonus, monachus, testis; Iarnogonus, monachus, filius Rodaldi, testis; Waulterius, Hierosolimitanus, qui hoc scriptum edidit, testis; et Herveus, monachus; Bulgorius, qui hoc scripsit, testis; et alii quamplures quorum nomina longum est enarrare. De laicis vero: Paganus, qui cognominatur Merula, testis; Paganus, Omnesii filius, testis; Nemenoius, testis; Hervi, filius Guinebert, testis; Rogerius, testis; Albericus, testis; et Gaufridus, Ricardi filius, testis; Tetbaldus Rex, testis; et Berhaldus, thelonarius, testis. Hoc factum est in castello de Lohoac, iuxta ipsam aecclesiam monachorum, .III. kal. iul., in natali apostolorum Petri et Pauli, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo .I., luna .XXIX., epacte .XVIII., Alano comite existente, Iudicahele episcopatatum Sancti Marclovii obtinente, et hoc donum cum suo archidiacono Rivallono annuente, data .VI. non. iulii.