Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 364

None
Datierung: 1060

Notum sit tam presentibus quam futuris quod Rodaldus de Peregrino quidam nobilissimus miles, divina ammonitione commonitus, pro salute et remedio suae animae necnon suorum filiorum atque coniugis, dedit Sancto Salvatori suisque monachis, in elemosina sempiterna, quartam partem insulae quae vocatur Her, libere, sine censu et tributo, sicuti ipse possidebat; unde, ut donum ratum et inconvulsum in perpetuum permaneret, ab abbate Perenesio et a fratribus aecclesiae .LX.ta solidos pro karitate accepit et habuit. Hoc factum fuit apud Saviniacum, coram multis nobilibus nomina quorum subter scribentur, anno ab incarnatione Domini millesimo sexagesimo, indictione .IV., luna .X., Conano comite namneticam urbem gubernante, Erardo illius civitatis episcopo existente et hoc donum annuente, Alveo archidiaconatum obtinente. Testes huius rei: Rodaldus ipse, qui donum fecit et hoc precium habuit, testis; Paganus, filius eius, et Iudicahel, alter filius, testes; Harscuidus, Richardi filius, testis; Lanbertus, Haeni fi.lius, testis; Iarnogonus, Loripes, cliens eius, testis; Mainus, et Eudo et Evenus, tres Ogerii filii, testes; Perenesius, abbas, qui donum accepit, testis; Sausoiarnus, testis; Merionus, monachus, testis; Tanoarn, presbyter, testis; Cadodal, testis, presbyter; Tutual de Cordemes, testis; Escomar de Laval, testis. Sic Sancti Salvatoris monachi predictam insulam primitus habuerunt. Deinde quidam nobilissimus presbyter, Gradelonus notnine, Haeni filius, pro remedio et salute suae anime necnon suorum parentum, Sancto Salvatori suisque servientibus in perpetuum, libere sicuti ipse possidebat, tradidit totam aecclesiam illius supradicte insule, cum cimiterio, et oblacionem totius aecclesire, sine censu et tributo et alicuius viventis calumnia, necnon duas partes decime totius insulae, unde beneficium et orationes Sancti Salvatoris recclesire assecutus est, et insuper ab abate Perenesio et a monachis .LX.ta solidos accipiens, donum in perpetuum concessit et corrobavit. Testes cuius rei: ipse Gradelonus, qui hoc donum dedit, et vicecornes Fredorius ante cuius presentiam hoc factum fuit, et libentissime annuit; Lanbertus et Normandus et Niel et Renaldus, presbyter, filius ipsius, Gradelonius, testes; Iudael filius Lauda; Aldroen Forsfaet, testis; Fredorius Boz, testis; Maenfinit, prepositus, testis; Perenesius, abbas, qui donum recepit, testis; Merionus, monachus, testis; Catuallonus, monachus, testis; Guarnerius, monachus, testis; Hervi, presbyter, testis; Riuallonus, testis; Moisan, thelonarius, testis; Rotbertus, fiiius Telent, testis; Herveus prepositus.