Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 363

None
Datierung: 1095

Notum sit tam presentibus quam futuris hominihus qualiter quidam duo quidam nobilissimi milites, Normandus videlicet atque Daniel de castello Bernardi, Simonis filii de Rupe, qui et eiusdem castri vicarii esse iure hereditario dinoscuntur, nutu Dei et ammonitione cuiusdam nostri monachi Presel, qui et Guennedat cognomine noncupatur, Sancto Salvatori suisque servientihus in perpetuum vendiderunt et dederunt totam terram cum sclusa quae ipsi terrae adiacet, cum vineis, pratis, silvis, quam ipse prefatus monachus, inprimis, cum habitum Sancti Benedicti sumpsit, dederat pro remedio suarum animarum filiorumque et coniugum, cum omnibus cunsuetudinibus quas ex ipsa exigere et habere solebant; unde, et hec venditio et donatio firma et inconvulsa in perpetuum permaneat, ab abbate_ et a monachis Sancti Salvatoris, pro karitate, sexaginta solidos acceperunt, quos iussu totius capituli posuit et ipsis supradictis militibus dedit quidam noster monachus David; ipsam namque terram, quam ab ipsis sepedictis militibus tenebat, ut superius prelibavimus, supradictus monachus Sancto Salvatori, quando comarn capitis deposuerat, tribuit; sed pro consuetudinibus terrae quas monachi minime propter ipsos habere poterant, usque ad id loci omnino dimiserant. Hanc conventionem et venditionem concessit et ex maxima parte fecit Guredenus bastardus, Riualloni filius, qui horum supradictorum dominus erat, et ab ipsis omnes terrae rendas accipiebat, videlicet multoneru et frumentum et hostilia et decimas, que omnia Sancto Salvatori cum quodam filio suo quem monachurn fecit, cum consensu suorum omnium aliorum filiorum et parentum, in perpetuum tribuit. Concessit, et hoc et omnino firmavit, et ipsis etiam superius dictis militibus confirmare et corroborare precepit Bernardus, Simonis filius, horum omnium supremus dominus, cum omnibus filiis suis, Simon scilicet atque Conanus qui etiam locum aecclesiae cum tribus iugeribus terrae ad burgum faciendum, cum consensu filiorum, Sancto Salvatori in elemosina sempiterna dedit et concessit. Factum est hoc in castello de Rupe, feria .V., coram multis nobilibus, anno ab incarnatione Domini millesimo nonagesimo quinto, Iuna quinta, Alano totius Britannie principatum obtinente, Benedicto episcopatu Namnetensium fungente, Rotberto Rothonensium abbate existente. Cuius rei testes sunt, videlicet Bernardus Simoni filius, dominus illorum, et Simon filius eius et fratres eius omnes, qui hoc donum ex sua parte bene concesserunt; Fredorius, Danielis filius, Fredorius, Richardi filius, testes; Gondiernus, Modesti filius, testis; Daniel, filius Lauda, testis; Letho, venator, testis; Fredorius, filius Goisberti, testis; Serho filius Tanui. Ex parte monachorum: Rodaldus, abbas Sancti Gildasii; et Urvodius et Iohannes, monachi eius, testes; ex nostris monachis: David, Harscuidus, Budicus, Godefredus, qui donum receperunt.