Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 362

None
Datierung: 1093

Hec carta indicat atque ad memoriam reducit qualiter Morvanus, venetensis episcopus, pacem cum abbate Iustino et monachis Sancti Salvatoris de quodam contemptu sibi, ut ipse referebat, inlato, pacem et amiciciam fecit, unde fratres ipsius aecclesiae, ut animum atque auxilium ipsius perfecte haberent, duos optimos equos sibi dederunt, necnon qualiter concessit et diffinivit libere donum quod sui antecessores, priscis et modernis temporibus, Sancto Salvatori suisque servientibus de episcopatu totius abbatie dederant, unde inter se quam plurimum rixari solebant. Modus vero concessionis et diffinitionis talis extitit: Quando episcopus venetensis sinodum congregaverit, abbas prefate aecclesiae vel aliquis monachorum, si ipse venire non poterit, cum clericis abbatie ad sinodum ut bene decet veniat, et precepta quae ibi fuerint dicta, audiat. Presbyteros non idcirco ad sinodum diximus convenire, ut alicui aliquam rectitudinem in ipsa sinodo faciant, etiamsi culpabiles fuerint, sed ut episcopalia precepta audiant et parrochianis suis referant. Abbas, congruo tempore, de clericis et de ceteris totius abbatiae hominibus iustitiam canonice faciat, et ne animae pereant prevideat. Quod si iustitiam facere neglexerit, et ad episcopi notitiam hoc pervenerit, ammoneatur secrete usque tercio ab ipso episcopo. Si vero neque sic iniustitiam correxerit episcopus, ut decet, ex ipsis legum destructoribus canonicam faciat iustitiam, ut anime salve fiant; et si episcopus aliquem excommunicaverit, et ad abbatis et monachorum notitiam venerit, ipsius excommunicatum nullo modo recipiant, nec, eodem modo, episcopus aliquem quem monachi excommunicaverint, recipiat. Si vero aliquis ex episcopatu monachis aliquam iniuriam fecerit, episcopo ostendant, et episcopus vocet eum ad emendationem et satisfacionem. Si emendare noluerit, gladio excommunicationis illum usque ad satisfactionem feriat, ut sit sicut scriptum est inter nos: “Pondera portemus alter ut alterius.” Quod si, pro communi utilitate ecclesiae, abbas et fratres episcopum convocare voluerint, ex expensis aecclesiae accuratissime serviatur. Si vero pro suamet utilitate in Sancti Salvatoris villam venerit, non ex debito sed ex amicicia bis vel ter in anno cibus sibi tribuatur. Hoc factum est in rothonense villa, coram multis hominibus nomina quorum subter scrihentur, anno ab incarnatione Domini .M.LXXXX.III.mo Testes huius rei sunt: ipse Morvanus episcopus, qui hoc concessit et scribtum inde fieri iussit; Hervi, frater eius, testis; abbas Iustinus, ante cuius presentiam haec concessio facta fuit, testis; et de monachis: Walterius, prior, testis; Iarnogonus, testis; Modestus, testis; Walterius, Stephanus, Glemarhocus et totus conventus. De presbyteris: Daniel, presbyter, et Iarnogonus, presbyter, et Iohannes, presbyter, testes; de laicis: Daniel, filius Rogerii, qui ex utraque parte fuit fideiussor et obses.