None
Datierung: 1066
Mandadum est litteris quicquid humane mentis retinendum congruit: ad hutilitatem igitur posterorum huic pagine libuit inserere qualiter quidam miles ortus nobilis parentibus, nomine Morvanus, mortis timore perterritus, divino spiramine illustratus, mundanam pompam deserens, Dominumque sequi studens, adiit sanctum coenobium, abbatemque Almodum, necnon et Iarnogonem monachum ab infancia sibi privatum, eisque suum aperit consilium. Desiderium illi ut audiunt, libenter viri verba suscipiunt fratribusque in communi capitulo referunt; fratresque, ut audiunt, libenter eius desiderium irnplere satagunt, moxque cum gaudio sanctum monachilem habitum induendum offerunt. Tunc ille audiens devocionem fratrum, armatus accessit ad altare sanctum ibique arma milicie reliquid, deponens veterem hominem novumque induens. Tunc tradidit equum valentem .X. libras, cum proprio alodo de Trefhidic, scilicet octavam partem sihi congruentem inter parentes, sine censu ulli homini sub celo nisi Sancto Salvatori et suis monachis. Et ut hoc donum ratum et inconvulsum permaneat, ipse firmavit fratribusque suis firmare fecit, scilicet Gurdiern et Aluuret; et hi sunt _testes qui hoc viderunt et audierunt: Guethenoc de Reus, Rio Fredori filius, Rio filius Bernart, Iestin filius Daniel, Heloc, Heden, Gurgavel, Iuthel, Bernart frater eius. Acta sunt haec, regnante Domino nostro Ihesu Christo, anno incarnacionis eius .M.LX.VI., Hoello Brittanniam protegente, Mangiso episcopatum Venedie amministrante, Almodo abbaciam gubernante.