Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 360

None
Datierung: 1066

Tempore quo haec geraebantur, miles quidam nomine Daniel, filius Eudoni matthiern, ex maximis obtimatibus predictae prosapiae extitit, qui ad finem vitae veniens, societatem et locum sepulture requirens ab abbate Almodo et a fratribus rotonensibus, tradidit eis partem sibi divisam atque semotam, quae sibi iure hereditario congruebat a patribus et fratribus, ex eadem Trefhidic nomine Lainkelkel, pro spe salutis et anime redemtionis. Peticioni vero eius fratres annuentes, filii donum susceperunt, his nominibus: Eudon et Iarnogon, patremque sepulture in cimiterio sancti tradiderunt, terramque annuerunt cum omnihus appendiciis sibi pertinentibus, silvis, pratis, aquis, sine censu, sine ulla renda alicui homini nisi Sancto Salvatori, et sine alicuius viventis calumpnia. Actum est hoc tempore Hoelli comitis, Almodo abbati, Mangiso episcopo Venediam protegente.