None
Datierung: 990–992
Huic paginule placuit inserere qualiter Gurdiernus, qui et nobilis appelatus est, et Glast frater illius, ad sanctum rothonensem venerunt coenobium, exorantes abbatem Tetbaldum et fratres cum eo commorantes, ut eos in suis oracionibus susciperent. Illi gratanter eorum poeticionibus adquieverunt, suscipientes eos in suis oracionibus. Illi vero obtimi viri tradiderunt Sancto Salvatori et Tetbaldo abbati et monachis Deo inibi supplicantibus, medietatem ville que vocatur Treffingar, in plebe Cadent, cum omnibus appendiciis sibi pertinentibus, cum decima, silvis, pratis, aquis, cultis et incultis, sicuti ipse a Conano comite habebant. Facta est autem haec donacio coram multis nobilibus viris quorum haec sunt nomina: Gurdiert, qui dedit, et eius frater Glast; Iuno, Reiant, Heloc, Gurganel, Leran, Diles, abbas Tetbaldus, qui donum recepit, et Clemens monachus. Acta sunt haec Conano comite dominante Brittanniam et donum supradictum annuente, Iudicale episcopatum venetice civitatis obtinente, Tetbaldus abbatiam strenue gubernante.