None
Datierung: 1086–1091
Post multa vero annorum curricula, quidam miles Helocus nomine, filius Leran, ortus nobilibus parentibus, surrexit, homo ferus crudelisque moribus omnique humanitate carens. Prelibatam Sancti Salvatoris invasit terram, sueque subiugavit dicioni. Interea extitit monachus Morvanus quidam nomine, ex eius prosapia ortus, vir bonus et sapiens modis omnibus, et alius Iarnogonus nomine, qui eo tempore super villulas Brogueret curam gerebat. Ex precepto monachorum eum commonuerunt sepe ut ab invasione tandem resipisceret, quod ille minime verbis eorum adquievit. Sed in sua malicia perduravit usque ad exitum vite. Filii quoque eius in duricia permanentes, verbis exortatoriis non adquieverunt. Sed unus eorum, Guethenocus nomine, sub excommunicatione defunctus est. Solus vero Fredorius remansit superstes, quem allocutus est Iarnogonus monacus ut terram dimitteret filiumque suum in monasterio mitteret; quod ille verbis monachi, Dei instinctu cummonitus, assensum dedit, filiumque suum, Simon nomine, Sancto tradidit Salvatori in manu Rotberti abbatis, cum predicta terra et cum tota decima Trefhidic, que constat septem villulis tam ex annona quam ex vitulis, pullis, agnis, porcellis, necnon et galoir supradictis villulis, sine censu et renda ulli homini sub caelo preter Savatori servitoribus. Addidit etiam insulam ubi monasterium constat constructum et domum monachorum. Facta sunt haec coram multis nobilibus viris: Fredorius, qui donum dedit cum filiis et fratribus filiumque obtulit, testis; Guihomarc, testis; Heden filius Commalkar; Gurgavel; Bernardus filius Gurdiern; Aluuret, presbyter; Leran, presbyter; Halogonus frater eius; Daniel, testis; Kanevet, Roderc, Heden, Riuallonus, Rotbertus, abbas, qui donum suscepit; Iudicalis, prior; Riuallonus; Modestus, monachus; Iarnogonus.