Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 356

None
Datierung: 1021

Haec carta conservat atque indicat, ad informacionem viventium, quomodo abbas Catuuallonus et Sancti Salvatoris conventus adierunt Iudicalem episcopum et universum venetensem clerum, cui conquesti sunt de presulatu tocius abbacie qui quondam fuerat ius Sancte Salvatoris aecclesie que condolet nunc se iniuste ammisisse; nam quondam presulatum et archidiaconatum antiqui episcopi, videlicet Susannus et Coranienus, Sancto tradiderant Salvatori; sed normannica feritas, que totam depopulata est Brittanniam, devastavit venetensem et rothonensem aecclesiam; ab ipsis temporibus patitur aecclesia suam iniuriam; unde supplicans vestram presenciam, exorat multis precibus ut benigne restituatis ius aecclesiae. Hoc audiens episcopus, erat enim vir strenuus, ad cleri tocius audienciam refert questum ac devocionem fratrum. Cleri ut audierunt, libenter donum fieri decreverunt, diligebant enim nimium abbatem Catuuallonum et eius gloriosum conventum. Tunc annuunt hoc donum domnus episcopus et Sancti Petri conventus; hoc comes Alanus et eius frater Eudonus. Illic aderant Alanus Cornugallensis comes et Guethenocus vicecomes et Gozolinus eius filius; ibi Guihomarcus Leooensis vicecomes et Rodaldus de Reus et eius Alanus filius et Derianus de Eluen et Evenus eius filius et Heslonus prepositus et Fredorius Inisani filius; de clericis vero: Bili archidiaconus et Berthualdus grammaticus et Ritcandus et Daniel puerulus et Budocus et Guedeon et Morvanus decanus et Hugolinus decanus, Catuuallonus abbas, Hoconnanus prior et Perenesius et Vitalis et Almodus et Evenus et Felix et Alaardus et Rodercus et Alui presbyter et Redocus et Marcherius prepositus et Glueu prepositus. Hi omnes, tam laici quam clerici et monachi, testes huius donacionis existunt. Et, ut haec donacio rata et inconvulsa in perpetuum permaneat, decreverunt monachi episcopo et canonicis hunc censum reddi: pro unoquoque canonico Sancti Petri venetensis, quando obierit, .III. officia facimus in conventu generali; pro domno episcopo, .VII. officia, ut prelibatum est, et nomen eius in martillogio describetur, et volvente anno, relegetur in capitulo. Facta sunt autem haec, regnante Domino nostro Ihesu Christo, anno ab incarnatione ipsius millesimo .XXI., luna .x., indictiones .IIII., Rotberto monarchiam tocius Francie gubernante, Alano Brittanniam strenue et oportune amministrante, Iudicaele episcopatu venetensis ecclesie fungente, Bili archidiaconatum possidente, Catuuallono Rothonensis abbaciam obtinente.