Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 349

None
Datierung: 1136

Guillelmus, filius Iustini, de vico qui vocatur Ros, huius sanctae aecclesie frater et donni abbatis homo, contempto fraternitatis beneficio et prefate dominacionis posthabita reverentia, immo divine maiestatis terrore despecto, abbatiam istam crebris exagitabat rapinis, in qua, die quadam, cuiusdam hominis domum confringens, dum ipsum hominem et omnia quae habebat abduceret, manu ut credimus divina operante, ictu sagitte ad mortem percussus est. Percussa itaque carne, spiritus qui in morte peccando obdormierat, paululum respiravit, unde recollectis ante oculos mentis adolescentie sive iuventutis suae peccatis, et super omnia, illis quae de rapinis abbatiae contraxerat, vehementer expavit; vocatisque huius aecclesie monachis de omnibus se coram illis palam et publice accusabat; disponensque res suas, urgebatur enim ad mortem, ita demum conclusit: Ego, inquid, Guillelmus, filius Iustini, de loco qui dicitur Ros, primum quidem pro restitucione ablatorum quae aliter reddere non possum, deinde ut indulgentiam peccatorum meorum et respectum misericordissimi redemptoris adipisci merear, necnon ut in sepulturam et in perpetuum aecclesie Sancti Salvatoris beneficium misericorditer recipiar, dono et concedo de meo proprio iure Sancto Salvatori et monachis eius, libere et quiete, in perpetuum tenendum ac possidendum, duas plateas domorum Rothonis ad portum videlicet Nehan, et terram meam de Ponte Cahas et terram quae vocatur Cauarzen et quartam partem de molendino ahbatie, et calumpniam quam faciebat super terram de Fageto prorsus guerpio ac dimitto. Haec quidem, inquid, de meo iure sobriae et sollempniter facio, sed et meipsum miserum et peccatorem redemptori meo per manus vestras reddo, carnis resurrectionem de caetero expectans. Factum est hoc in domo Willelmi de Siz, anno ab incarnatione. Domini .M.C.XXX.VI., indictione .XIV., videntibus et audientibus atque confirmantibus amicis suis, quorum ibi multitudo magna adstabat; Huius rei sunt testes, de monachis: Iustinus et Ivo; de presbyteris: Losius atque Bigotus; de militibus: Rivallonus et uxor eius Oravia et duo filii eius, Iustinus atque Guehenocus; Radulfus; Guillelmus atque Jarnogonus; Bili et Rivallonus; Mathias de Siz; Octomanus et frater eius; Gaufridus; Daniel de Haia; Evenus de Sancto Siguinino; insuper etiam ipsius Willelmi mater, nomine Orhant.