Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 350

None
Datierung: 1128

Anno incarnati V erhi millesimo centesimo vicesimo octavo, regnante Conano Britannorum duce, statutum est, presente Roberto cornubiensi episcopo apud Chorisopitum, inter Eudonem illius civitatis abbatem et Harueum rothonensem abbatem, capellanos veteris aecclesiae divinum officium suis aecclesiasticis instrumentis in nova aecclesia ut in supradicta omnino caelebraturos, tali pacto quod decima illius aecclesiae cimiterii et omnia alia de parrochianis eiusdem novae aecclesiae tam oblationes quam cetera sacerdotibus pertinentia in tres partes dividantur: prima capellanis, secunda supradictae civitatis abbati, tercia rothonensi abbati. Extraneorum vero oblationes simili pacto dividantur. Insuper rothonensis abbas chorisopitensem abbatem in filium accepit, ille vero iilum in patrem, in pacto redloes. Huius rei sunt testes: Iedecael; Rogerius; Rotbertus; Ascelinus, monachus; Morhuarn, pretor; Gradlonus; Bidian; Guorheden; Milon; Caraduc; Tanki; Riguallun; Daniel. Sciendum preterea est quod chorisopitensis abbas, pro quodam foris facto quod in cymiterio fecerat, quondam terram monachis novae aecclesiae in perpetuum dedit.