Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 348

None
Datierung: 1127

De Ballaco

Zelo divini amoris accensus, die sequenti post consecrationem, Oliverius pontensis, qui antea, in carcere nannetensi, pro liberatione Salvatori suo dederat Ballac, reddit eam totam liberam monachis sicut eam iure hereditario possidebat, et pro salute sua et antecessorum suorum super altare Salvatoris obtulit; acceptis pro caritate quadraginta solidis. Albinus quoque et Lanbertus quocus pro concessione et testimonio sex solidos habuerunt. Testes huius rei sunt: Herveus, abbas, qui donum recepit, et Gauterius abbas Machicoli, et Simon abbas Sancti Gilde; et monachi: Robertus et Radulfus et Iacob et Guillelmus; Hubertus; de laicis: ipse Oliverius et Albinus et Lanbertus et Guillelmus filius Gaufridi et Paganus Homenes.