None
Datierung: 1127 10 23
Honorio suo et omnium christianorum Domino ultimus filius suus Conanus, dux Britannorum, salutem. Vestram, sancte Pater, exoro paternitatem ut, si in aliquo deliqui vel deliquero, me ut tenerum filium levi virga corrigatis, ego namque vobis semper per omnia parebo; sed et abbatiam rothonensem Sancti Salvatoris, quam divae memoriae Ludovicus pius imperator quondam in minori. Britannia, que nunc est mea, construxit, et proprio iuri beati Petri sub sancto Leone Papa sociavit, ego et antecessores mei in fidelitate vestra hactenus custodivimus. Sed, accumulata Britannorum perfidia, a modo custodire, ut deceret, eam non possum. Reddo igitur vobis eam liberam, sicut pius Lodovicus imperator liberam dedit, et concedo ei omnia iura sua precorque ut de malefactoribus eius iusticiam faciatis. Valete. Hanc itaque epistolam misit Conanus, dux Brittannorum, per Herveum venerabilem abbatem regidonensem et Guillelmum Sancti Melanii priorem, supradicto domino Pape, anno ab incarnatione Salvatoris .M.C.XX.VI.; quam sanctus Papa suscipi et coram sancto senatu romano et quibusdam nostratibus episcopis, id est, Guidone cenomannensi, Ulgerio andegavensi, Guillelmo pictavensi, exponi et in palatio cum privilegio nostro custodiri iussit, et qui essent malefactores quodque malefactum et qua causa accidisset ab abbate. inquisivit. Abbas autem cuncta ei per ordinem retulit; quibus pius Papa auditis, tantum facinus perorrescens, mandavit per litteras Girardo legato engolismensi et Hildeberto archiepiscopo turonensi et omnibus episcopis Brittannie nominatum ut episcopali severitate tamdiu malefactores choercerent, donec aecclesie cuncta damna et quae ei male ablata fuerant, tam possessionum quam ceterarum rerum, restituerentur. Abbati vero et monachis vices suas, sicut specialissimis filiis in faciendo reis misericordiam commisit, confirmatisque cunctis aecclesiae privilegiis, suum quoque addidit sigillatum. Concessit etiam ut quascumque personas abbas ad consecrationem altaris et purificationem aecclesiae vocare vellet, vocaret; vocavit igitur archiepiscopum turonensem cum omnibus suffraganeis suis episcopis et abbatibus, qui .X. kal. novembr. apud Rothonum convenerunt, et presente Conano principe, cum matre sua et omnibus Britannie obtimatibus ac pene omnibus monachis et·clericis, cum multo populo, altare in honore Salvatoris mundi sueque genitricis et beatorum Petri et Pauli sanctique Marcellini Pape et martiris atque omnium sanctorum Dei, cum summa veneratione, consecraverunt, aecclesiamque ab inmundicia quam obsessi in ea fecerant, purificaverunt. Sed dum haec prepararentur, Briccius nannetensis episcopus, qui se fingebat abbatie archidiaconum, partem de offerenda querere presumpsit. Similiter omnes venetenses canonici partem et sui episcopi. Abbas vero, consilio capituli, iudicium super his coram archiepiscopo et episcopis abbatibusque eis obtulit. Sed illi romariam timentes incurrere dignitatem, iudicium subterfugierunt, et sie victi atque pro presumptione ab archiepiscopo increpati, tacuerunt. Celebrata est ista consecratio et definita hec iniqua altercatio anno ab inicio mundi .V.LXX.IX., ab incarnatione Christi .M.C.XX.VII., epact. .XVII., indictione .I., luna .XV., die dominica, .X. kal. novembr., auctore Deo, exultantibus angelis, letantibus omnibus sanctis, celebrantibus simul ministerium Ildeberto archiepiscopo turonensi, et episcopis Hamelino redonensi, et Donoualo aletensi, et Galo leonensi, ac Roberto corisopitensi; suffragantibus abbatibus Herveo rothonensi, et Herveo Sancti Melanii, Gauterioque machicolensi ac Simone sacmeelensi; orantibus sine numero monachis et clericis, astante Conano principe cum matre·sua Ermengarda et obtimatibus suis multis, id est, Gaufrido et Alano porroitensibus pronconsulibus, Eveno elvenensi, Iarnogono filio Rioci, Pagano malertriti, Guethenoco reensi, Oliverio puntensi, Savario dungensi, Garsirio radiensi cum filio suo Harcuido, Guethenoco anciniensi, Gaufrido castellibrienti, Senebruno hainensi, Haimone guirchiensi, Radulfo monfortensi, et aliis multis nobilibus, cum multo populo promiscui sexus, omnibus Deum laudantibus et nefariam archidiaconi et canonicorum peticionem execrantibus.