Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 342

None
Datierung: Ca. 1120

De Treheguer

Ut patrum nostrorum facta in memoriam redeant, karte presenti tradimus quod Riocus Arsal, vir strenuus, etatis sue deficere vigorem comperiens, Rothonum venit ibique cum fratribus ecclesie conversatus, habitum monachalem accepit, et ne vacuis manibus appareret in conspectu Domini, ecclesie Sancti Salvatoris molendinum Bonester absque impedimento tribuit, necnon et duodecim iugera terre super Ester, iusta molendinum, .VIII. ab oriente et .IIII.or ab ocidente, ex altera parte Ester. Hoc donum concessit Risio filius Aldefredi et Catuallonus filius eius et Gorus filius Eveni. Dedit quoque terciam partem decime tocius terre Bonester et domus H. Riocus de Portu et Iarnogonus filius eius dederunt duo iugera terre, amore Dei et Domini sui, predicti Rioci molendino contermina. Huius rei testes sunt: Willelmus, abbas, qui donum accepit; Guillelmus Pobanic, Rivalonus carpentarius, monachi; de laicis: Guehenocus atque Oliverius Musuliaci domini et Rotaldus filius Finit; Iestinus filius Hogar; Rotaldus filius Risio et frater eius Rio; Grad filius Bili et frater eius Daniel et Iarnogonus Rivalloni filius.