Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 343

None
Datierung: 1080

Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Almodo abbati monasterii Sancti Salvatoris, constructi in loco qui dicitur rotonensis, videlicet in Britannia constituti, suisque successoribus ibidem regulariter promovendis in perpetuum. Superne miserationis respectu, ad hoc universalis aecclesiae curam suscepimus, et apostolici moderaminis sollicitudinem gerimus, ut iustis precantium votis attenta benignitate faveamus, et libramine aequitatis omnibus in necessitate positis, quantum Deo donante possumus, precipuae tamen de venerabilium locorum stabilitate, pro debito honore summe et Apostolice Sedis cuius menbra sunt, quantum ex divino adiutorio possibilitas datur nohis, pensandum et laborandum esse perpendimus. Proinde iuxta petitiouem tuam prefato monasterio cui tu preesse dinosceris, et quod iuris sanctae romane aecclesiae esse dinoscitur, unde per singulos annos census trium denariorum aureorum sibi redditur, huiusmodi privilegia presentis auctoritatis nostrae decreto indulgemus, concedimus atque firmamus, statuentes nullum regum vel imperatorum, antistitum.....