Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 340

None
Datierung: 1096

Notificandi gratia curavimus inserere huic paginulae qualiter Iungoneus quidam miles nobilis, cum effectus est monachus, tradidit Sancto Salvatori suisque monachis de suo proprio alodo medietatem villae site in plebe que vocatur Beria, super Isam fluvium, in pago redonensi, terram videlicet Bernardi cognomento Canis, qui Bernardus, quamdiu vixit, ab abbate Perenesio et a monachis Sancti Salvatoris. eandem terram tenuit. Eo vero decedente, Rainerius filius eius, pavore mortis perterritus atque divino amore instinctus, accersivit monachos, Bernardum videlicet atque Riuallonum, et magna conpunctione eos deprecatus est ut sibi monachilem habitum traderent, et·ad monasterium eum secum deferrent, quod et fecerunt. Ipse vero tradidit per manus illorum, Sancto Salvatori, supradictam terram ut possidebat, sine calumnia alicuius viventis, dominis suis videlicet Riuuallorio cognomento Bigot filioque eius Haimonie annuentibus; et ut benigne et cum alacritate hoc donum concederent, in societate et beneficii monasterii eos receperunt, et insuper decem solidos eis dederunt. Huius rei testes sunt : Robertus de Beria, et Walterius filius eius, Robertusque decanus, et Adelardus et Walterius, presbyteri, et Garnerius, scoiarius, et Geraldus, filius Corbet, et alii complures. Factum est in cimiterio Sanctae Mariae in Beria, anno ab incarnatione Domini millesimo nonagesimo sexto, feria .VI., luna .VI., Alano Britannis imperante, Marbodo Redonis presule existente, Rotono Iustino abbate.