Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 339

None
Datierung: 1086 08 29

De Ploicastel

Notificandi gratia litteris libuit mandare, ut memoriter possit teneri, qualiter Evenus, Hamoni filius, nutu Dei et ammonitione quorumdam nostrorum monachorum, Rotberti videlicet, Walterii, et ad ultimum Marcherii, novem libras et tres solidos ab ipsis accipiens, et ut participes esse mererentur ipse et filii eius ipsiusque coniux nostrae societatis ac beneficii, liberam et quietam et sine alicuius viventis calumpniam, cum suis reditibus, nichil sibi nec filiis nec alicui mortalium ex ipsa retinens, in perpetuum vendidit Sancto Salvatori suisque monachis terram Rainalt Merlet, sitam in villa quae vocatur Mentiniac, super Semenonis fiuvium, unde singulis annis quarterium frumenti habebat, et terciam partem de fossato, scilicet partem Haimonis, sitam iuxta aecclesiam Sancti Martini ac iuxta monachorum vineam in plebe Ploicastel. Dederat enim in primis terrarn ipsam superius nominatam supradictis monachis, Roberto scilicet et Waltero, in vadimonio, centum solidos a Rotberto sumens, a Waltero vero monacho solidos .XL. Deinde ad ultimum Marcherio monacho in perpetuum vendidit, sumens ab ipso solidos .XL. et solidos .III. qui insimul iuncti computantur .VIIII. libras et solidos tres. Hoc factum est in die Decollationis Baptistae Johannis, in plebe Ploicastel, coram multis nobilibus, anno ab incarnatione Domini .I.LXXX.VI., luna .XVI., Alano tocius Britanniae ducatum obtinente, Silvestro urbis Redonum episcopo existente, Rotberto Sancti Salvatoris abatiam gubernante. Huius rei sunt testes ipsemet Evenus et duo filii eius, et uxor ipsius, qui hanc venditione fecerunt; et ut in sempiternum tenerent fidem monacho Marchero, coram multis·nobilibus viris dederunt, qui et ex hac venditione pro ipsis fideiussores et testes fuerunt, nomina quorum hic sunt subscripta: _Albalt, presbyter; Tangi, presbyter; Iarnogonus, prepositus; Rotbertus, filius Telent, et Iudicael frater ipsius; Evenus filius Roeant. Hii vero sunt testes et non fideiussores: Alveus, presbyter, et frater eius Ernaldus, monachus; Vitalis, carnifex; Normant Pontel; Tetbaldus; testis etiam existit abbas Robertus ante cuius presenciam haec conventio ventilata et difinita et confirmata fuit; Odolricus, monachus, testis; Marcherius, monachus, qui hanc terram emit, testis.