None
Datierung: 1144 06 27
Notandum quod Affredus, filius Marroci de Vilarblez, et sui participes, adierunt Ivonem abbatem rothonensis monasterii, promittentes ecclesiae Sancti Salvatoris se et suam posteritatem singulis annis .X. et .VII.to denarios in manu monachi de Moya reddituros, si eos contra Herveum, filium Alani de Syum, iuvaret et manuteneret, qui eos quadam iniusta querela vehementer urgebat. Autem statuta die, venit ante eumdem abbatem utraque pars, et prolata in medium querela et responsione,_ cecidit Herveus de querela sua eamque sub testimonio multorum qui aderant refutavit atque dimisit. Quo facto, promissionem suam effectui manciparunt, mittentes in man um iam dicti abbatis et fideliter concedentes, modo quo suprascriptum est, singulis annis .X. et .VIII.to denarios in manum monachi de Moia reddere. Factum est hoc anno ab incarnatione Domini .M.C.XL.IIII.to, .V.to kal. iulii, feria secunda, luna .XXIIIma. Hic affuerunt: abbas Ivo et Gaufridus Armel, monachus, et Radulfus poeta, et Hubertus de Ballac, Hervio et Radulfus Paien, homines de Viliarbrez; Alfredus, filius Marroci, et fratres eius; Armel, filius Gefre, et Robertus et Tehel, frater eius, et Iahan, filius Bili; Bernardus Mimus; Roaut et Riaellen, filii Caradoci; item testes: Daniel de Moya et Robertus filius eius; Iudicalis de Platea et Dauro et Cauallen filii eius.