Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 335

None
Datierung: 1084

De Castelburg

Notum sit tam presenti quarn future congregationi quod Herveus, Hodrici filius, de Castelburg, atque Eurardus, frater .ipsius, post decessum suae matris, instinctu. Dei et ammonitione Eveni cuiusdem nostri monachi qui tunc temporis ipsam obedientiarn tenebat, pro salute animarum sui patris ac matris suorumque et filiorum, necnon ut in presenti omnia prospere sibi succederent, secuti vestigia suorum parentum, sine censu, sine tributo alicuius viventis, dederunt Sancto Salvatori suisque monachis in perpetuum de molendinis de Castelburg, quae sunt sita in fluvio Vicenoniae, et grantruit decimam partem sue partis et foedum Normanni molendarii, unde ipsis unoquoque anno in Nativitate Don1ini .XII. nummi exiebant, tali modo ut quamdiu ipse prefatus molendinarius ipsos duodecim nummos Sancto Salvatori in Nativitate Domini reddere voluerit, reddat, et foedum habeat; si vero reddere noluerit, foedum Sancto Salvatori, sine alicuius calumpnia, remaneat. Dederunt etiam quoddam pratum quod est situm inter foedum predicte Normanni et publicam viam, et meditatem altrius prati quod est situm ex altera parte ipsius viae quod fuit foedum filiorum Teodoli de Sancto Melanio, eo pacto quod si ipsi filii predicti illius Teodoli medietatem ipsam quesiverint et habere voluerint, ipse Herveus predictus et frater ipsius Evrardus vel medietatem ipsius prati monachis Sancti Salvatoris quietum habere fecerint, vel ad libitum et ad confessionem ipsorum monachorum aliud pro ipsa medietate dederint. Hamon quoque, filius Tetbaldi vicecomitis, cognatus ipsius Hervei predicti, pro salute animarum sui patris ac matris suaeque coniugis et filiorum, necnon pro ipsiusmet sainte, sine tributo, libere, dedit medietatem ipsius medietatis supradicti prati Sancto Salvatori suisque monachis, in elemosina sempiterna, suamque partem de supradictis molendinis. Et hoc quoque sit omnibus notum quod ibi fuit statutum et firmatum ne aliquis filiorum istorum supradictorum, propter aliquam iniuriam ab aliquo abbate vel ab aliquo monacho Sancti Salvatoris sibi illatam, ulterius audeat nec presumat donum sui patris, licet iam defuncti, invadere nec auferre, quod hactenus facere solebant. Hoc actum est anno ab incarnatione Domini .I.LXXX.IIII., Alano tocius Britanniae ducatum optinente, Silvestro episcopo urbis Redonum existente, Bili Rotono abbate; et huius rei hii sunt testes: Herveus et Evrardus, frater ipsius, qui hoc donurn dederunt, et Gaufridus, filius ipsius Hervei, qui confirmavit, et mater eius Hodierna; Euenus, monachus, qui hoc donum recepit, et Mainus, monachus, testes; Rembaldus, presbyter, testis; Normannus, filius Doda, testis; Moruuethenus, filius Enardi, testis; Anschetillus, testis; Normannus, molendinarius, testis; Ansgerius, testis; Guarinus, testis. Ex parte vero Hamonis hii sunt testes: ipse Haimo et filii eius, qui concesserunt; Hugo dux, dominus eius; qui concessit; Hamelina, uxor ipsius Hamonis, testis; Costardus, frater ipsius, testis; Herveus, filius Hodricii; Karodocus, testis.