None
Datierung: Ca. 1108
Haec carta indicat et conservat ad memoriam posterorum qualiter Rodaldus, filius Haimonis de Guinnon, infirmitate gravissima preoccupatus, qua et mortuus fuit, monachicum habitum ab abbate Sancti Salvatoris rothonensis Gualtero et a monachis eiusdem peciit et accepit, et ob hoc eis medietatem decimae Sancti Maioci, tam pro se quam pro animabus antecessorum suorum, in elemosina perpetua tradidit, quod donum frater eius Mainfinidus tali tenore concessit ut ipse quoque, si quando sibi Deus animum dederit, cum quanto habuerit in monachum recipiatur. Huius doni testes sunt: Gualterius abbas et totus conventus monachorum, qui prefatum donum in plenario capitulo susceperunt; huius etiam rei testis est Gualterius Lahoiacensis; Rivallonus, archidiaconus Sancti Machuti, testis; Macharius, testis; Matheus, filius Aluret, testis; David, presbyter, testis.