None
Datierung: (?)
In hoc menbranulo continentur nomina villularum quae apud Brouuerec Sancto Salvatori rotonensis iure debentur: Cran in plebe Bekamne Senkoko quae continentur .VI. villulis. In plebe Nuial est Breulis. In Marsin Rancornuc. In Ploicaduc Rosgal, cum decima Funton Maen et teloneo comitis. Brois in Serent. In prelibata vero Brouuerec aecclesiae sunt .IIII.or Sancto Salvatori et suis monachis: prima earum constat inter Bekamne et Cadent, nomine Treuuthic, cum terris sibi adiacentibus, sicuti constat in kartulis; secunda super fluvium Stergavale, in honore sanctae Crucis constructa a Riunallono monacho strenuissimo viro, cum adiacentibus terris; tercia super fluvium Visnoniae, in honore sanctae Mariae aedificata, nomine Trethilkel, cum subiecta sibi terra. In Malenzahc habetur terciam partem villae cum cimiterio quae vocatur Sancti Maxrentii, data a Resuc viro prudente, nam aliam terciarn partem dedit in Resac, sicuti sibi adiacebat. Ipse supradictus Resuc iure hereditario inter parentes sine calumpnia ulli homini integre cum omnibus appenditiis sibi pertinentibus hoc donum contulit Sancto Salvatori. In Resac medietatem Tretgruuc ex dono Trehantoni. In Tretfuerethuc .VI. partem in eodem Resac. In Halaer aecclesia, Sancti Iohannis nuncupata, sita super riparn Hult fluminis; deinde terram nuncupatam Duranti, post Coit Cuth et Mustoir, sicut habentur in kartario antiquo Sancti Salvatoris.