None
Datierung: Vor 1072
In nomine Dei Patris, ego, Constancius, dono et concedo, annuente Iedear uxore mea, Sancto Salvatori et fratribus meis, pro peccatis meis, partem meam de molendinis Erde aquae et de annona et de piscibus qui de molendinis exeunt et de clibano. Dono similiter partem meam Sancto Salvatori et de vineis et de domibus et de omni possessione mea et de prato et de toto quod habeo; et hoc donum affirmat Hoel comes et Haduis comitissa, Alanus et Mathias et Eudo, filii eorum. Huius rei sunt testes: Iustinus, monachus, qui hoc donum recepit, testis; Wanus, clericus; Inisan, filius Hurvodius; Albalt, filius Merion; Urvoidus, filius Roalloni; Excomarcus, filius Rodaldi; Guerrivus, presbyter; Gradelonus et Bili, filii Bernardi; Merhonus, filius Gorlo; Normant, filius Frogerii; Normant hospes Inisani; Rafridus Durant et filius eius Iudicalis et Bernerius et Gisleme, qui erant vicirii Constancii, et Claricia, soror Constancii, et Bernerius.