Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 330

None
Datierung: 1037 08 25

De Erginiac et Furnel in Siz

Huius cartulae scriptum in se continet datum haud oblivioni tradendum. Perempto ab eius hostibus Rotberto Ratfredi filio, Birsic eius germanus; consilio suorum, Sancti Salvatoris adiit locum qui totius Britannie optinet principatum, poscens abbatem ceterosque seniores quatinus pro fratris anima Christi oraretur clementia, et ut corpus inhumatum in cimiterio humaretur fratrum suorum; et quia grandi supplicatione poposcit quod quaerebat, adipisci meruit. Denique ipse vir idem noluit esse immemor Sacrarum Scripturarum quae pro requiae carorum regi regum iubent offerre sacrificium. Sepulto itaque fratre eius, tumulationis die, in aelemosina sempiterna Sancto Salvatori suisque monachis medietatem duarum villarum in plebe Sancti Sixti martiris tradidit, nomina quarum, uti certius firmiusque sciantur ac teneantur, huic scripto annotari putavimus. Una earum Erginiac nuncupatur, altera vero Furnel dicitur. Actum est hoc .VIII. kal. septembr., in Rotono monasterio, piissimo Alano dominante Britanniam, Iudicale Venetis episcopo. Huius assertionis testes hi sunt: Birsic, qui dedit et firmare rogavit et absque ullius hominis calumpnia dedit, ipse testis extitit; filii Alfredi eius avunculi, scilicet Iuthelus, Gueguant, Hedernus, Rodaldus, testes; Guigun, testis; Iudicalis, Ratuili filius, testis; Iudicalis, Deroci fdius, testis.