Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 331

None
Datierung: Vor 1037

Item de Erginiac et Furnel

His ita peractis, ipso tempore eodemque anno, Iuthelus, iam dicti Birsic consobrinus, causa orationis rotonense petiit coenobium, secum adducens uxorem et filium. Penitudinem nempe gerens super mala quae antea abbatiae intulerat, pro quibus etiam excommunicatus fuerat, humili prece commissorum veniam petiit, ac se emendaturum sanctique loci deinceps provisorem omnimodis spopondit. Precibus cuius susceptis, et absolutione ut petebat indulta, cum uxore et filio commisit se orationibus fratrum ibidem Deo famulatum. Eius vero absolutionis hora, supradictarum villarum maedietates quae restabant non datas isti enim iure hereclitario a Tangi videbantur, Catuuallono abbati suisque monachis, ob aeterni regis amorem, contribuit, Domini misericordia providente. Ita gestum est, uti totae et integre villae cum omnibus appenditiis suis redibitionibusque sancto loco ab utrorumque parte sint donatae; ab uno latere Furnel rivulo accingitur, ab altero villae heret Cran, fronte quoque una terminatur valle, alia fossatico iuncto villae Furnellico licet Erginiac. Donationem hic descripserim, vetulo tamen est inserta cartario; ideoque divisionem silentio trado. Sed quia sancto loco vi auferebatur ab his, quasi dono accipitur dum ab eis relinquitur. Huius secundae donationis testes quos subintroducimus intellige: Iuthelus, qui dedit legaliter, testis; Guegant, Hedernus, Rudaldus, fratres eius, testes; Birsic, illorum consobrinus, testis; Rembertus, testis; ego quoque Perenesius, huius scripti rescitator, laetus testis existo.