Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 329

None
Datierung: Ca. 1000

……. cerneres eius, cerneres vindictam cui stulte depopulaverat terras; non in lecto ut caeteri languore oppressi pausare volebat, sed in modum frenetici ubi miserabile corpus flectebat voces denique omni horrore plenas ipse miser emittebat, torvoque vultu quaeque aspiciebat. Tandem Dei miseratione respiratus et in se ipsum reversus, voce qua potuit Ihesum est confessus reatumque suum lacrimabiliter protestatus. Dein eius germanos, Ratfridum scilicet atque Alfridum, caeterosque amicos sibi accersiri mandat. Quibus astantibus amareque ipsius tormenta flentibus, ita exorsus est: Haec michi insperata adversa quae patior evidentissimae scio quia mihi contulit mundi Salvator; eius nempe sanctissimo loco semper pro viribus contrarius extiti, ut est notum omnibus vobis. Qua de re, fratres et amici, communi consilio decernite, decernentesque consulite quid sancto loco sit solvendum pro animae salute. Cuius mox faventes voto, moti verae cognationis vinculo, villam Liskilli assenserunt; aequo animo haec enim ideo maxime dari decernitur, haec eius ditioni conceditur, quod iure paterno ab eo possessa absque ullius calumnia sorteque divisa videbatur. Tercio igitur die eius morbi qua et obiit, ad integrum ab amicis, ipso Iuthele orante, datur haec villa fossato undique obtime divisa, pars cuius extrema Avi fluminis rivulo dirimitur, cuius diremptione insulae fiunt perparvae ad Aeff flumen usque tendentes. Actum est hoc Gauffredi comitis tempore, cuius gubernaculo tota regebatur Britannia, Iudicale in Venetia episcopo, Huius donationis testes et datores Ratfredus atque Alfridus Iutheli fratres fuerunt; Thetbaldus, abbas, qui hanc donationem suscepit, testis; Catuuallonus, monachus postea abbas, testis; Aldefridus, decanus, testis; Arscuit, testis; Ratfredus de plebe Bruc.