None
Dating: 1091 03 14
Solliciti fuirnus huic cartule tradere, ut in perpetuo possit teneri, qualiter Eudonus, qui cognorninatus est Iumel, adiit Sancti Salvatoris coenobium, petens a monachis in eodem loco degentibus ut reciperent coniugem suam defunctam; quod et fecerunt, et in cimiterio eam honorifice cum ceteris defunctis humaverunt; deditque ille prefatus, pro salute sue coniugis suaeque filiorum filiarumque, de possessione sua Sancto Salvatori sibique servientibus, videlicet duas partes decime de quadam villa quae vocatur Kenkist, et propria manu super eiusdem altare eam obtulit, quod filii eius libentissime concesserunt. Hoc factum est sub Alano tocius Britanniae consule, Iudicaele Aletensium episcopatum regente, Rotberto Rothonensium abbate existente, .II. idus marci, luna vicesima. Huius donationis testes sunt: Iarnogonus, bastard; testis; Evenus, Goscelini filius, testis, et Agan frater eius, testis; Bahalot, filius Evane, testis; Cochon, testis, et alii cumplures.